Charte de Renaud Musavène

  • A Orig. sans sceau. Arch. hosp. Pontoise, B 42. Détruit en 1944.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 42
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

In nomine Dei et individue Trinitatis, amen. Notum sit omnibus fidelibus Ecclesie filiis quod Renaudus Musavene pro anima Bochardi de Montemorenciaco et pro anima sua et antecessorum suorum dedit et concessit in perpetuam eleemosynam, Domui Dei de Pontisara, ad procurationem unius sacerdotis, qui in eadem domo divina celebrabit mysteria, xl solidos annuatim percipiendos in censu suo de Taverni , et IIIIor modios vini quod assignavit capiendos tempore vindemiarum in quodam redditu vini quem apud eamdem villam possidebat. Si autem redditus ille vini ad illos IIIIor modios vini perficiendos non sufficeret, statuit prefatus Renaudus predicte Domui I. Modium bladi in granchia sua Sancti Graciani de blado ejusdem granchie reddendum. Concessit preterea idem quod defuncto primo isto capellano, eodem Renaudo irrequisito, licebit maiori Pontisare et burgensibus alium capellanum substituere. Ego vero Matheus de Montemorenciaco hanc eleemosynam concedo et manu capio tenendam et garandiandam predicte Domui ; et ut rata permaneat, sigillo meo cum sigillo Renaudi corroboravi.

Actum his (presentibus) Matheo de Lislete. Radulfo de Conflens. Ivone fratre ejus. Odone de Dumnei. Hug[on]e de Boiles1. Anselmo clerico de Champainne. Johanne de Corvesne. Odonele Draper tc (tunc) maiore Pontisare. Roberto de Ponte. Gaufrido de Ponte. Johanne Maisent. Adam de Ruella. Isembardo le Maçon.