Vente à l'Hôtel-Dieu par Jehan de Chaumont, sire de Vauréal, de la moitié de la grande maison du Bourg de Beaumont.
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 28.1
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Universis p. l. i. Vicarius...
Johannes dictus de Calvomonte dominus de
Valle Radulphi armiger et domicella
Ysabellis ejus ejus uxor asseruerunt quod habebant
medietatem cujusdam domus apud Bellummontem vulgariter
nuncupate Grandis domus de Burgo, site ante stallos panum,
que domus fuit defuncti Guillelmi de Herouvilla patris dicte
domicelle, et Henrici de Herouvilla quondam fratris dicti
Guillelmi militum, que ipsa medietas contingebat dictam
Ysabellim ex descensu vel ex successione
Guillelmi patris sui...
Item asseruerunt... quod habebant jus dominicum sive feodale in reliqua medietate
predicte grandis domus, movente de feodo ipsorum...
Item... decem solidos annui census percipiendi super domum Odardi dicti
le Jonglur et Sarre ejus uxoris apud
Bellummontem sita post portam dictam
de
Burgo de foris, juxta domum Petri dicti
Boudin, ita videlicet quod post decessum dictorum
Odardi et Sarre dicta domus revertetur
de pleno jure ad habentes causam a dictis Johanne et
Ysabelli.
Item... duodecim denarios par. annui census capitalis super tribus
quarteriis vinee site in loco qui communiter dicitur
Orgeval, que tenet predictus Odardus le
Jonglur.
Item... quatuor solidos par. annui census super quadam pecia terre
arabilis quam tenet Ysabellis la Papronne de
Lusarchiis.
Item... jus dominicum seu feodale super quadam domo apud
Bellummontem sita juxta domum Odardi le
Jonglur ex una parte et juxta muros ville
Bellimontis ex altera, quam tenent Petrus
Boudin et Margareta ejus uxor, quam
Margaretam contingit dicta domus ex successione
paterna.
Item asseruerunt quod possidebant omnes res hujusmodi... in feodo et recto
homagio, nude et immediate, a Domino Rege
Francie.
Preterea... recognoverunt se vendidisse magistro... et sororibus Domus
Dei de Pontisara pro lx. libris par...