Accord entre l'Hôtel-Dieu et le curé de Us au sujet de la dîme de cette paroisse
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 124.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Universis p. 1. i. Vicarius...
Noveritis quod cum inter religiosas personas magistrum, fratres et sorores
Domus Dei de Pontisara nomine suo et Domus sue predicte,
ex una parte et rectorem ecclesie de Us ex altera,
suscitaretur materia dissensionis super eo quod ipsi religiosi dicebant... se
fuisse in pacifica possessione vel quasi, titulo elemosinationis vel alio justo,
percipiendi singulis annis, preter communem collectionem messium, nomine annui
redditus, quinque minas grani, medietate bladi et medietate avene, super illa
portione quam ipse rector percipit... in decima dicti ville de
Us et per dictum rectorem injuste esse spoliatos de
possessione sua ; et etiam super arreragia dicti redditus de multis annis retro,
demum post multas et varias altercationes inter ipsas partes... dictus rector,
sano utens consilio... confessus fuit se debere dictas quinque minas...