Vie de la B. Hildeburge de Gallardon, châtelaine d'Ivry, religieuse à St Martin.
[Incipit vita Dne Hildeburgis, que dedit nobis id quod habemus in valle Gaudiaci*].
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. II, fol. 13-16 (ex Cartulario majori, cap. 134).
- C Bibl. nat. de France, mél. Clairambault 561, fol. 553-556 (extraits par le p. de Machault).
- a D. Luc d'Achery, Spicilegium, tome II, p. 153 (1723; édité d'après le Cartulario majori, cap. 134).
- b Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
- c Mabillon, Acta SS. ord. S. Benedicti, IX, 833 et seqqa.
Tempore quo rex Philippus Henrici regis filius regni Francorum regebat habenas, fuit quædam femina, Hildeburgis nomine, de nobili prosapia in pago Carnotensi, castro Galardone exorta268. Hujus pater extitit Hervæus, Castri Galardonis temporalis dominus, potens divitiis et honoribus ; genitrix vero illius Beatrix vocata, et ipsa parentili generositate eximia ; quæ cum infantiæ pueritiæque transisset annos, eam adolescentili ætate subeunte, nobilis adolescentula legaliter et honorificè, ut dignum erat, a parentibus in matrimonium conjuncta est viro generoso facultatibusque locupletato Roberto Ibriensi269.
Succedenti deindè tempore congruo, peperit tres filios, quorum primus, Ascelinus cognomento Goellus, secundus Willelmus** utrique milites insignes, tertius Robertus clericali ordine insignitus. Deindè venerabilis matrona, conservans, quod ait Apostolus, honorabile connubium, omnibus et thorum immaculatum, honorabiliter viro suo fidem conjugii custodivit ; corpus suum integerrimè a corruptione adulterii, atque ab alienâ commixtione impollutum, Deo cui omnis munditia et incorruptio placet adjuvante, conservavit.
Porrho vir ejus memoratus Robertus cum jam senescere inciperet, 1 grandi cor suum visitante270, apud semetipsum pertractans cum prophetâ David, quoniam adhærere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo suo spem suam, et quia mundus transit et concupiscentia ejus, omnia hujus mundi oblectamenta, necnon fugitivos honores, omnia et vanitatum delubria, quæ humana corda a cœlesti desiderio retrahunt, atque ad infernalia tormenta trahunt, deserere decrevit ; sanctorumque monachorum contuberniis aggregari, perseveranti animo, semetipsum instituit.
Desiderii itaque sui procrastinationem non ferens, uxori suæ venerabili Hildeburgi suisque filiis atque familiaribus amicis votum suum patefacere curavit ; quorum consilio, licet propositum suum differre atque perturbare diutius conarentur, ordinatâ domo suâ positisque rebus suus, Beccense cœnobium expetiit, ibique monachus effectus, residuo vitæ suæ tempore, religiosè humiliterque conservatus vitam finivit, atque, ut credimus, sanctorum monachorum cœtibus sociatus, regnum Dei percepturus, requiem æternam introivit.
Post obitum vero Roberti, cum deinceps venerabilis vidua Hildeburgis in viduitate suâ se castificare atque a conjugio abstinere mallet, filii ejus et amici timentes ne, quia adhuc juvenis erat, a consortio viri se abstinere non valeret, suaserunt ei quatenus iterùm viro nuberet. Quorum consilio diù multùmque reluctans, cessit invita, timens ne si eis cedere detrectaret, aliquod turpe sibi, suisque filiis ac parentibus, de incontinentiâ emergeret.
Cùm vero quidam miles nobilis, divitiis honoribusque fulgens, ei nubere gestiret, constituto die venit cum multo militum comitatu, ut eam uxorem acciperet. Præparavit vero se venerabilis matrona, induens se pretiosis vestibus multicoloribus. Verùm cum per gradum ligneum de domo egrederetur, repentè gradus ligneus corruit, ipsaque ad terram corruens graviter per totum corpus, maximèque circa coxas, allisa est ; qua propter evidentibus inditiis, a Domino hoc flagello percussam se animadvertens, seque ipsam miseram, meretricemque incusans, nullatenùs alicui ampliùs se nubituram protestata est.
Quomodo autem reliquo vitæ suæ tempore vixerit, qualiter corpus suum mortificaverit, quibus elemosinis et abstinentiis, operibusque sanctis, Domini misericordiam promeruerit, aliquantisper pro posse declarabimus. Monasteria plura monachorum sanctimonialiumque perlustrans, societates participationesque orationum et beneficiorum expetebat et accipiebat, eisque caritatem pro viribus impendebat. Undè locum morandi apud S. Petrum Carnotensem, et apud S. Mariam Columbensem, et apud S. Mariam Beccensem, et apud S. Taurinum Ebroicensem, et apud S. Mariam Ibriacensem, ab habitatoribus locorum ipsorum expetiit, et pro voluntate suâ accepit.
Apud Ibriacum hospitalem domum, receptui hospitum peregrinorum et pauperum, ex proprietate suâ filiique sui Goelli, furnumque constituit, quibus pro posse impensas præparavit271.
Videns vero propter frequentes guerras quas filii sui finitimis suis faciebant, quietè se ibi vivere non posse, a filio suo Goello res suas quas in confinio Gaudiaci villæ, quæ est juxta Isaram, jure hæreditario possidebat, poposcit sibi dari, quatenus securius quietiùsque ibi vivere valeret, et ab ipso benignè accepit ; quo impetrato, Pontisaram venit.
Est autem ibi juxta Pontisaram monasterium in honore S. Martini, quod tunc regebat Theobaudus, sanctæ memoriæ, abbas. Cognoscens siquidem loci illius habitationem opportunam, frequentare cœpit locum, notaque abbati et fratribus facta est, participationemque beneficiorum loci expetens pro voluntate suâ adepta est.
Post modum vero xenodochium juxta prædictum S. Martini monasterium fecit, pauperculamque domum ad suam habitationem, in quâ, quia erat monasterio contigua, quoad vixit morata est.
Adamavit itaque locum monasterii Pontisariensis super omnes domos quas viderat et noverat, fecitque ex proprietate suâ, intra claustra monasterii domum infirmariam, ornavitque ecclesiam multis ornamentis, quæ usque hodiè in monasterio conservantur. Si quando victualia monachis deerant, ipsa pro posse suo illorum indigentiam supplebat. Hæc et alia in laicali adhuc habitu posita faciebat, et cum religionis habitu indueretur, facere non desistebat. Abbatem ex suo proprio ipsa vestiebat, multisque fratribus vestimenta præbebat.
Quantum autem sibi parca fuerit, quàm larga aliis, non facilè valet edisseri. Domabat carnem suam multis cruciatibus, ne insolesceret spiritumque subjugaret, secundùm Apostolum : « Spiritu ambulate, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. » Quis vero audiat et facile credat, quantis vicibus et per æstatem et per hyemem ad orationem procumbens, ventrem et genua nudabat, et sic terræ et pavimentis adhærebat ? Hoc planè ideo faciebat quatenus caro frigesceret, nec libidinis calorem sentiret.
Tolerabat nimios algores, fame sitique arebat, ut tuam, Christe, consequeretur misericordiam. Et quia psalterium in juventute sua didicerat, psalmos die ac noctu decantabat.
His aliisque operibus bonis, religiosa sanctimonialis insistebat. Volens denique ecclesiam S. Martini redditibus ampliare, expetivit filium suum Goellum, multisque eum precibus deprecata est, quatenus pro salute animæ suæ, uxorisque suæ, filiorum filiarumque suarum, omniumque antecessorum suorum animabus, daret Deo et sancto Martino, monachisque Pontisarensibus in elemosinâ hæreditatem suam quam habebat apud Gaudiacum272. Quod facere recusavit. Verumtamen quoniam multis vicibus repetivit, tandem hoc concessit ut monachi totâ vitâ matris suæ supradictam hæreditatem haberent, atque post decessum ejus uno tantùm anno.
Factum est autem, cum uno anno post transitum religiosæ sanctimonialis, monachi tenuissent hanc elemosinam, ut post finem anni Goellus eam in suam potestatem redigeret. Quâdam autem nocte, jacebat Goellus in lectum suum, videbatque se esse in ecclesiâ S. Martini Pontisariensis, inter altare principale et matutinale, ubi mater ejus faciebat mandatum trium pauperum, lavans eorum pedes ; ipse vero tenebat bacinos cum aquâ et manutergium, ut matri suæ serviret. Ipsa aspiciens in eum tanquam furibunda loquebatur ad eum, dicens : « Impie surreptor, quare surripuisti michi elemosinam quam dederam servis Dei ? » et volebat eum percutere de cultello album manubrium habente, quem tenebat in manu suâ, dicens : « Nisi reddideris michi hæreditatem meam, morte morieris. » Evigilans, uxori suæ narravit quæ viderat, statimque misit nuntium qui faceret ad se venire Domnum abbatem Theobaldum. Cui venienti retulit Goellus quæ viderat et audierat ; et hæreditatem omnem quam habebat apud Gaudiacum abbati supradicto, monachisque Pontisariensibus reddidit. Hæc omnia concesserunt uxor ejus Elisabeth et filii ejus Robertus et Willelmus coram adhibitis testibus.
Aliâ vice, apparuit prædicto Goello mater, suâ manu tenens marsupium vacuum, et dicebat ei ut præstaret sibi quatuor libras drocacensis monetæ. Quod et fecit, misitque per capellanum suum Willelmum ad ecclesiam S. Martini ad faciendum anniversarium matris suæ. Similiter fecit omnibus annis quibus supervixit.
Dedit etiam decimam sterlinorum suorum de redditibus quos habebat in Angliâ, omnibus diebus vitæ suæ. His modis religiosa sanctimonialis terruit Goellum filium suum et mansuefecit, et amicum fecit ecclesiæ Pontisariensis et monachis ibi Deo servientibus.
Mortua est autem Hildeburgis sanctimonialis in senectute
bona, plena dierum et bonorum operum.
Obiit autem