Ascelin Goël confirme le don de la ceaulle de Jouy le Moutier fait à St Martin par sa mère Hildeburge.
De hoc quod Hildeburgis de Ibriaco dedit, quidquid habebat apud Gaudiacum.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ii, 26 (ex Cart., cap. 133).
- C Bibl. nat. de France, mél. Clairambault 561, fol. 553.
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Universis sanctæ ecclesiæ filiis t. p. q. f. cognitum sit quoniam Hildeburgis mater Goelli de Ibriaco273 dedit Deo et SS. Confessoribus Martino atque Germano in eleemosinam pro mariti sui filiorumque suorum animarum remedio, quidquid hæreditatis habebat in Valle Gaudiaci185. Hanc quidem eleemosinam noluit tunc temporis Goellus concedere, sed Dei operante clementiâ compunctus, tandem concessit, uxoremque suam Isabel filiosque suos Willelmum271 atque Robertum concedere fecit supradictam eleemosinam, videlicet quidquid hæreditario jure possederat in valle Gaudiaci, ecclesiæ memoratum confessorum, pro animâ suâ et patris matrisque suæ et filiorum filiarumque suarum et uxoris suæ omniumque antecessorum suorum. Ut autem hoc domum firmum et ratum constaret, testes hos adhibuit quorum nomina subtitulata sunt. S. Roberti Bastardi Rufi, filii ejusdem Goelli. S. Gauterii de Sparnone274 fratris ejusdem Roberti. S. Ingenulfi de Salciaco275. S. Hugonis Rufi. S. Goelli venatoris. S. Raynoldi de Rouman276. S. Hugonis filii Huberti filii Alelmi. S. Richardi Cressonis277. S. Goelli de Trocha. S. Garnerii majoris de Gaudiaco185. S. Odonis famuli monachorum. Hæc prolocutus est Willelmus capellanus de Ybriaco269 qui etiam huic dono interfuit. Hæc carta fuit scripta jussu ejusdem Goelli in abbatia Ibriacensi, coram abbate ejusdem loci nomine Duranus278, et Theobaudo abbate Pontisariensi.
Quando Ysabel uxor Goelli eleemosinam supradictam apud Anetum Castellum concessit, affuerunt eidem concessioni Willelmus capellanus, Garnerius major et duo pueri obsides quorum unus vocabitur Osmundus filius Roberti vicedomini de Girberreyo279, alter vero dicebatur Robertus filius Roberti de Buhui280. Affuit etiam Anfredus famulus monachorum.
Rogante denique et jubente prædicto Goello, excommunicati sunt ab abbate Theobaldo et a monachis S. M. P. omnes qui hanc eleemosinam quæ supra scripta est injustè calumpniaverint aut per violentiam auferre tractaverint. Fiat, fiat.