Girbert, évêque de Paris, confirme à St Martin la possession des églises Notre Dame de Monceaux et Saint Leu de Taverny.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 37.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ii, 6 (ex ipsa authentica).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Quoniam Dominus non exigentibus meritis nostris, sed sua propitiante misericordia, nos Ecclesiarum suarum pastores esse voluit et constituit, earum utilitati et tranquillitati attentiori cura necessarium ducimus providere et prodesse, nostrorumque fratrum possessiones ex attributo officio sustentare, conservare, ampliare, eorum vero maximè quorum merita et subsidia credimus nobis suffragari in tremendo et districto examine.

Noverint igitur omnes quod Tebbaldus abbas ecclesiæ Bti Martini de Pontisara et cum eo quidam ex monachis suis presentiam nostram adierunt, requirentes ut nos eorum necessitatibus condescendentes, ecclesiam et altare Bte Marie de Moncellis282 eorum monasterio ex charitate in perpetuum possidendam concederemus.

Ego vero Girbertus D. G. Parisiorum episcopus297, eorum justam petitionem benignâ mente suscipiens, assensu D. Stephani loci illius archidiaconi, et accepto religiosorum virorum consilio et totius capituli nostri consensu communicato, prenominatam ecclesiam cum altari, annuente Burcardo de Monte Morenciaco225 qui eam de episcopali feodo possidebat, annuente etiam Ricardo Teoderici filio209, qui eandem ecclesiam ab eodem Burcardo de feodo tenebat ; retento quidem presbyteratu et omnibus quecumque ad presbyteratum pertinent, obedientia etiam et consuetudine Parisiensis ecclesie in omnibus retenta, monasterio B. Mi ut determinatum est ex integro in perpetuum possidendam concedimus ; eo videlicet tenore, ut ecclesia B. Mi in ecclesia B. Mariæ de Moncellis monachos constituat, qui semper inibi Deo militent. Hoc autem ne oblivionis incommodo possit deleri, aut ab invidis retractari aut infringi, carthe presenti commendavimus et nomini nostri authoritate et sigilli nostri impressione eam muniri voluimus.

S. Girberti episcopi, S. Berneri decani. S. Ade precentoris. S. Stephani archidiaconi. S. Henrici archidiaconi. S. Tebbaldi archidiaconi. S. Teodorici presbyteri. S. Landonis presbyteri. S. Philippi presbyteri. S. Roberti diaconi. S. Willellmi diaconi. S. Frederici diaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Drogonis subdiaconi. S. Alberti subdiaconi. S. Anselli pueri. S. Andree pueri.

Actum publice Parisius in capitulo Bte Marie. Thebaldus cancellarius scripsit.