Odon III, évêque de Beauvais, confirme à St Martin cinq églises de son diocèse.
- A Original. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. I.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, iv, 8 (ex cart., cap. 11).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Ego Odo
Dei gratia
Belvacensis episcopus340, notum fieri volo tam
p. q. f. quod Teobaudus
monasterii Pontisariensis abbas, multum nos
deprecatus est, quatenus ecclesias quas tempore predecessorum nostrorum fideles
christiani pro remedio animarum suarum ecclesie S. Martini
Pontisariensis dederunt, nos ex parte nostra concederemus et sigillo
nostre auctoritatis corroboraremus.
Nos autem divina misericordia compuncti, ejusdem Abbatis peticioni adquiescentes,
voluntatem ejus adimpleri benigne concessimus, salvo tamen jure
Belvacensis ecclesie et nostro et archidiaconorum et
decanorum nostrorum.
Et ut hoc firmum omnibus seculis permaneat, privilegium istud inde fieri
precepimus et sigilli nostri auctoritate corroboravimus.
Actum publice
Hec sunt autem ecclesie que nobis subjecte sunt, ad ecclesiam Belvacensem pertinentes quas ecclesie Sti Martini Pontisariensis concessimus : Ecclesia Sti Georgii de Ronkerolis46,341. Ecclesia Sti Albini de Cambliaco256. Ecclesia Sti Martini de Beriecclesia94. Ecclesia Sti Jacobi quæ est juxta memoratam villam. Ecclesia Sti Martini de Nogento206.