Thibaut II de Gisors confirme toutes les libéralités faites à l'Abbaye par lui et ses ancêtres.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. I.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, iv, 10 (note de D. Estiennot sur la charte précédente).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

In nomine S. et I. T. Nobilis est scripture thesaurus. Emergentibus autem occurrit calumpniis et rerum seriem incommutatâ loquitur veritate. Ego Theobaudus de Gisortio parentum meorum et antecessorum æmulatus vestigia, ecclesiam B. M. Pontisariensis propensius fovens, fratres qui in ea divino mancipati sunt obsequio fideliter diligens, pluribus eam decoravi honoribus, possessionibus ampliavi et auxi redditibus. Quecumque vero mea sunt adepti largitione, dono, liberalitate, beneficio, eis in perpetuum habenda, tenenda, possidenda libere et quiete, concedo ; et hanc paginam auctoritatis mee sigillo confirmo et munio. Ea vero que habent, que tenent, que possident de me, propriis distinguo nominibus. — Ecclesiam Bi Prejecti de Turno90. Insulam que Teleusa dicitur352. Decimam molendinorum meorum de Baiart et de Botellier ; et tres panes de tribus minis bladi quas Baardus debet, et trio molendina tennerez353 scilicet Baiart et Botelier et eum qui (sic) est in vico de Molins. Ecclesiam de Harumvilla304 et terciam partem decime quam per meum consilium et auxilium adepti sunt. Ecclesiam de Monci in Vulcassino248 et terciam partem decime bladi et decima alliorum. Ecclesiam de Belleio in Vulcassino343 et libertatem quam habent de Dyonisio pro qua eis remissi sunt in eternum lv solidi et iii modii vini, vi sextaria minus, et habent duos modios hiemales in granchia de Cergi26. Decimam molendinorum de Gisortio et de Besu286, et meum novum Burgum quod est extra portam Pontisare.

[Ex cartha Hugonis Archiepiscopi data constat has donationes ante præfactum annum factas fuisse, has enim refert et approbat, monasterioque in perpetuum possidendas confirmat.

Expositionem hujus confirmationis seu potius ampliorem donationum relationem habes in Carthulario cap. 138, ex quo sequentia referuntur, quæ quidem intelligentiæ tum historiæ tum genealogiæ comitum Gisortianorum utilia fore haud dubiè judicabis :]

Theobaldus, Pagani de Gisors et nobilis matronæ Mathildis filius, domnum Theobaldum abbatem monasterii Pontisiensis deprecatus est quatenus eleemosinas quas dederunt ecclesiæ Sancti Martini antecessores in cartha scribere faceret. Quod et fecit. Hæc ergo sunt :

Godefridus Dives89 et Richildis uxor ejus concesserunt ecclesiam Sti Præjecti de Turno, decimam ejusdem villæ tam vini quam annonæ et medietatem alnidii Turno vicini, et terram apud Linviliers125.

Paganus de Gisortio uxorque ejus Mathildis dederunt decimam molturæ molendinorum Baiarth et Bouteillier apud Pontisaram. Paganus deinde in monasterio Sti Martini monachum professus, dedit insulam Teleusæ quæ est super fluvium Ysaræ352.

Hugo filius Pagani mortuus sepelitur in æde Sti Martini. Mathildis ejus relicta et Theobaudus frater dant decimam molendinorum de Gisortio et de Besu.

[Theobaudus ea quæ in authentica præcedenti referuntur, quæ quidem sigillata est ; at sigillum ita destructum ut nulli characteres appareant, ideoque hic exprimi non potui].