Girard III de Vallangoujard, blessé au siège de Neufmarché, reçoit l'habit religieux à son lit de mort et est inhumé à St Martin.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, v (source non indiquée).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Noverint universi quod Girardus de Valle Engelgardis107, cum apud castellum
quod Novumforum390 dicitur, vulneratus fuisset ad mortem, Dnum
Willelmum cœnobii Pontisiensis
abbatem ad se mandavit, et quia mortis proximus erat, ut ab ipso monachus
efficeretur precatus est eum.
Et factum est ita.
Prius tamen dedit Deo Sº
Martino et abbati et monachis cœnobii
Pontisiensis in eleemosina pro suâ et omnium antecessorum
suorum animabus totam decimam suam de Beleeio en Parisy391, videlicet ut monachi
præfati ita eam liberaliter sicut ipse habuerat, semper habeant.
Dedit etiam eis quatuordecim solidos census apud Pontesiam
et tres hospites.
Sed cum mortuus esset et Pontesiæ ad jam dictum allatus
cœnobium, priusquam tumularetur, precati sunt Dnum abbatem
Willelmum et monachos uxor ipsius Girardi
Maria et milites qui cum eâ erant, quatenus de his xiv
solidis census, v solidos concederent Sto
Mellono, asserebantque quia præfatus Girardus
aliquando ita hoc disposuerat propter quemdam cereum quem debebat