Accord entre Guillaume, abbé de St Denis et l'abbé Geoffroy, concernant l'église de Chars et divers biens fonciers.
- A Original. sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 7.
- B Arch. nat., LL 1157: cartulaire blanc de Saint-Denis, fol. 646.
- C Copie incomplète. Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vii, 4.
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Guillermus
Dei gratia ecclesie Bti
Dionysii abbas et omnis conventus....
Compositionem inter monasterium nostrum et Sti Martini de
Pontisara, formatam super ecclesiam de Charz
et quibusdam monachorum Pontisare possessionibus ratam esse
volentes, scripto mandare curavimus.
Est autem hec forma compositionis quod abbas Gaufredus et
conventus S. M. P. ecclesiam de Charz liberam
et absolutam resignaverunt in manu archiepiscopi ; quam archiepiscopus monasterio
nostro donavit in eadem libertatis et juris plenitudine qua monachi
B. Martini eam tenuerant, in perpetuam
elemosinam, salvo scilicet consueto jure archiepiscopi et archidiaconi.
Ego vero et totus conventus noster concessimus abbati et monachis S.
M. in plenitudine libertatis tenere quidquid juris et possessionis
habebamus in terra quam in ambitu eorum curie continetur, et census quos reddere
solebant monasterio nostro, numorum, vini, et annone et lignorum, quietos
dimisimus in perpetuum ; retento bisancio* nobis reddendo
Si vero servientes nostri aliquam violenciam vel exactionem injustam monachis
S. M. vel hominibus eorum fecerint, recurrent ad nos vel ad
prepositum nostrum ut hujusmodi gravamina reprimantur.
Monachi insuper S. M. singulis annis recipient duos
modios hiemalis annone in grangia de Cergi.
Insuper et addidimus campipartem viii. arpennorum qui sunt inter
Busseium319 et Cormelias308 et trium arpennorum et dimidii qui sunt inter
aquam de Hvvs14 et Cergi26 ; eo tenore ut anniversaria dies nostra apud eos
annuatim fiat.
Concessum est quod omnes possessiones quas monachi tenebant de territoriis
B. Dionysii amodo teneant in pace in
perpetuum, ut nulla inde fieri possit reclamatio, vexatio, vel innovatio
querele.
Ac de cetero idem monachi non recipient aliquas terras B.
Dionysii absque licentia nostra et capituli nostri ; et si
reciperint, infra annum vendent, nisi licentia nostra retinuerint.
Actum est