Bouchard, seigneur de Marly, assigne sur les bois de Baloyer 10 livres de rente données par son frère Pierre.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 94.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ego Buchardus, miles, dominus Malliaci, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod dominus Petrus, miles, bone memorie, frater meus qui fuit dominus Malliaci, tenebatur ex debito patris nostri, reddere abbatie Portus Regis septies viginti libras parisiensium et insuper eis debebat quinquaginta solidos parisiensium annui redditus in perpetuum assignare et ex pacto se obligaverat in predicto redditu et summa pecunie supradicta, abbatisse et monialibus dicti loci decem libras annui redditus assignare parisiensis monete. Cum igitur ex successione ipsius teneor quod ipse promiserat adimplere, decem predictas libras annui redditus assignari abbatisse et monialibus supradictis percipiendos in nemoribus que sunt prope abbatiam Portus Regis, scilicet in nemoribus que sunt ultra caveiam Busci Loheri contigua nemoribus earumdem, salva tamem guarania mea in nemoribus supradictis. Verum quod jam dicta nemora sunt in manus et dominio matris mee, si casu aliquo contingente fieret ne dicta assignatio in eisdem nemoribus facta valeret, volo quod dicte abbatissa et moniales Portus Regis percipiant annuatim dictas decem libras annui redditus in censibus meis quos habere debeo apud Castrumforte post decessum matris mee ; ita quod si quid dificerit de aliis meis redditibus integre persolvantur. Ad hec autem supradicta integre perficienda, obligo me et meos. Cui rei, fide data, assensum prebuit Agnès, uxor mea. In cujus rei testimonium sigilli mei munimine presentes litteras roboravi. Actum .