Béatrix, fille de Bouchard de Marly, donne à Port-Royal le quint de ses biens.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 49.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis Curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod in presencia nostra constituta, Beatrix, filia defuncti Buchardi quondam domini de Marliaco, etatis annorum quindecim vel circiter existens, ut dicebat, proponens ad frugem melioris vite transire, dedit et concessit pure ac irrevocabiliter, in puram et perpetuam elemosinam, monasterio de Portu Regis ac abbatisse et conventu ejusdem loci, quintam partem tocius hereditatis sue, ubicumque sit et quibuscumque rebus consistat, necnon et omnia bona sua mobilia ac etiam jocalia, ubicumque sint et in quibuscumque rebus consistant. Cedens ex nunc in perpetuum eisdem omne jus, dominium, possessionem et proprietatem et etiam actionem que sibi competebant et competere poterant quoquo modo in eis, et ex nune transferens in jus et proprietatem abbatisse et conventus ac monasterii predictorum. Si vero predictam donationem ab heredibus dicte Beatricis seu parentibus vel amicis seu cognatis vel agnatis, modo quolibet, contingeret impugnari, revocari vel in aliquo infirmari, vel ipso contra ipsam donationem venire contingeret in posterum, didit et concessit dicta Beatrix coram nobis, pure ac irrevocabiliter in puram et perpetuam elemosinam, predictis abbatisse et conventui ac monasterio earumdem omnia bona sua mobilia et immobilia quecumque ipsam contingentia modo quolibet, ubicumque sint et in quibuscumque rebus consistant, et quicquid de jure debet et postet ; et transferens in eosdem abbatissam et conventum et monasterium quicquid, modo quolibet, donare potest ; et cedens in eis omne jus et proprietatem et dominium ac possessionem que sibi competebant seu competere poterant in bonis mobilibus et immobilibus supradictis. Pomittens, fide data, quod contra donationem hujusmodi, par se vel per alium non veniet in futurum..... .