Gervais de Sèvres approuve l'achat de la vigne de Grignon, à Sèvres.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 8.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, ego, Gervasius de Separa, salutem in Domino. Notum facio tam presentibus quam futuris quod ego volo et concedo quod religiose mulieres abbatissa et conventus de Portu Regio teneant in manu mortua, quiete et pacifice possideant in perpetuum, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, quandam peciam vinee sitam apud Separam in censiva mea, in loco qui dicitur Grignon ; que vinea quondam fuit Willelmi Anglici de Separa, nichil mihi juris vel heredibus meis in dicta vinea retinens preter duos denarios tantummodo censuales sine alia exactione, redibentia vel costuma ; Quos duos denarios dicte abbatissa et conventus mihi vel heredibus meis, singulis annis , solvere tenebuntur. Si forte contigerit dictas abbatissam et conventum in solutione dicti census erga me vel heredes meos ad dictum festum deficere, emendam mihi vel heredibus meis pro dicto censu solvere tenenbuntur. Ysabellis vero, uxor mea, hanc concessionem et quitationem voluit, laudavit et concessit, quitavitque quicquid juris in dicta vinea habebat vel habere poterat jure dotalicii sive alio modo, spontanea, non coacta, promittens, fide data, quod contra predicta venire nullatenus attemptabit et quod in dicta vinea nichil in posterum reclamabit. Ego vero, predictus Gervasius et Ysabellis, uxor mea andedicta, recepimus quinquaginta solidos parisiensium de bonis dictarum religiosarum pro quitatione sive concessione facienda. Et ut hoc firmum et irrevocabile a posteris in posterum habeatur, presentes litteras sigilli mei impressione munivi. Actum .