Pierre de Châtres confirme le don d'Agnès de Marly sur sa grange de Fontenay.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 23.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Petrus de Castris, miles, salutem in Domino. Notum facio presentibus et futuris quod ego volo et concedo quod abbatissa et conventus de Portu Regis, suo et monasterii sui nomine, teneant et in manu morta quiete et pacifice in perpetuum possideant, quantum in me est, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, unum modium bladi quem defuncta Agnes, quondam domina Marliaci, ob remedium anime sue et Buchardi, filii sui primogeniti, dedit dictis abbatisse et conventui in puram elemosinam et perpetuam, capiendum eisdem, singulis annis, apud Fontanetum, versus Corbolium, de proventibus terrarum suarum qui proveniunt vel provenire debent, ad granchiam dicte defuncte sitam in dicta villa ; que omnia supradicta primo de meo feodo movent..... Promittens, bona fide, quod contra hujusmodi concessionem, per me vel per alium, in posterum venire nullatenus attemptabo. Immo, dictum modium bladi dictis monialibus garantizabo dictis monialibus contra omnes tanquam primus dominus..... Ysaura vero, uxor mea, hanc concessionem voluit et concessit, et quicquid ibidem habebat, jure dotalicii vel alio quoquo modo, quitavit dictis monialibus, fide data. Et pro concessione ista facienda, ego et uxor mea predicta, recepimus quindecim libras parisieusium de bonis dictarum abbatisse et conventus in pecunia numerata. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .