Achat du pré de Saint-Léger en Iveline.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 21.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis..... Officialis Curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod coram nobis Matildis, uxor Christiani Archarii, et coram clerico nostro ad hoc specialiter destinato dictus Christianus, maritus dicte Matildis, impotens corpore, compos autem mentis, constituti, asseruerunt quod possidebant ex eorum proprio conquestu unam peciam prati continentem sex arpenta, uno quarterio minus sitam apud Sanctum Leodegarium in Nevelina1 juxta nemus de Vegre, in censiva comitis Montisfortis, oneratam in quindecim denariis parisiensibus censualibus solvendis annuatim. Quam peciam prati recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui de Porreis pro quinquaginta libris turonensibus, ipsis venditoribus jam solutis in pecunia numerata. Cedentes et transferentes in dictas abbatissum et conventum et earum monasterium, omnes jus, dominium, etc..... Nichil juris, dominii, etc..... retinentes. Promittentes, fide data quod contra venditionem predictam jure aliquo, ratione aliqua, per se vel per alium, non venient in futurum. Et quod dictam peciam prati sicut se comportat, garantizabunt, etc., contra omnes propriis sumptibus. Nec non et quod solvent dictis religiosis septem libros turonenses, nomine pene, cum omnibus costamentis, expensis et damnis, credendo super hoc solo juramento procuratoris dictarum religiosarum, absque alia probatione, si dictam venditionem in toto vel in parte retrahi contigerit. Et de recta garandia..... se et heredes suos, et omnia bona sua mobilia et immobilia, presentia et futura obligarunt. Renunciantes, etc, etc..... Preterea Guillotus et Jaquetus liberi dictorum Christiani et Matildis, in nostra presentia constituti predicta omnia laudaverunt et quitaverunt et de veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt. .