Confirmation royale de l'achat fait à Guillaume de Meudon.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 10.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes et futuri quod in nostra presentia constitutus Guillelmus de Meuduno, armiger, recognovit se habere et pacifice possidere in villa de Villaribus et ejus territorio res inferius nominatas. Scilicet quadraginta quinque arpenta terre arabilis vel circiter sita in diversis locis ; item XIª arpenta nemoris, etc..... 1 Que omnia et singula movebant de hereditate propria ipsius Guillelmi et in quibus justiciam simplam habebat et eadem a nobis in feodum immediate tenebat. Que omnia..... recognovit se vendidisse..... religiosis mulieribus abbatisse et conventui Beate Marie Portus Regis et ipsi ? ecclesie in perpetuum, etc..... Preterea dilectus clericus noster magister Reginaldus de Eura, ad hoc de mandato nostro deputatus, cui fidem etiam adhibemus, per litteras nostras, nobis rescripsitquo Johannes Gibeloti, frater dicti Guillemi, in sua presentia constitutus, venditionem istam voluit, laudavit et approbavit et ratam habuit et firmam, et in manu nostra ipsi ecclesie quitavit. Et quod prefatus Johannes Gibeloti recognovit in presentia dicti clerici nostri se vendidisse eisdem monialibus et earum ecclesie octo libras parisiensium annui redditus quos habebat pro portione sua ipsum contingente in bonis stephani fratris sui, constitutis apud Villers, pro octies viginti libris parisiensium, jam sibis solutis, sicut confessus est coram magistro predicto. Promittens pro se et pro omnibus et singulis heredibus suis, etc..... Et nos predictas venditiones concedimus et ratas habemus quantum in nobis est et eas auctoritate regia confirmamus. Volentes quod prefate abbatissa et conventus et earum ecclesia, premissa teneant in manu mortua et possideant in perpetuum pacifice et quiete, salvo in omnibus aliis jure nostro et jure etiam alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras fecimus sigilli nostri impressione muniri. Actum apud Sanctum Germanum in Laya .