De quadam decima in novalibus Lande sita.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Quoniam cito labitur quicquid humano favore solidatur, noverint omnes tam posteri
quam moderni quod controversia erat inter fratres de Roscha
et Richardum, presbiterum de
Cogneriis1, super quadam decima in novalibus nemoris
Lande sita, quam tenuit Symon de Villatain2, clericus, dum viveret ; que
controversia, assensu utriusque partis, in hunc modum est sopita : quod pretaxati
fratres medietatem illius decime tam presencium quam futurorum
novalium Lande, quiete et pacifice in perpetuum
possidebunt ; et presbiter Cogneriarum, quisquis erit,
aliam medietatem simili modo, quiete et pacifice in perpetuum possidebit.
Si vero adversus prefatum presbiterum et fratres supradictos super decima
superius nominata aliquis aliquam movere voluerit questionem et contra eos
insurgere attemptaverit, tam prefati fratres quam presbiter sepedictus alter ad
alterum in sumptibus causarum providerent et adjuvarent vicissim ; ita quod
unusquisque eorum dampnum et lucrum in eadem causa sustinebit.
Et ut hec omnia predicta rata permaneant in perpetuum, ego
Philippus, Pissiacensis
archidiaconus, in cujus presentia hoc actum fuit, sub cirographo hoc duxi
dignum subscribi, et ad petitionem utriusque partis, sigilli mei caractere feci
confirmari.
Actum