De quinque sextariis avene apud Cocgner-Novas.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Ego Philippus, archidiaconus
Pissiacensis, universis presentem paginam
inspecturis notum esse volo quod Symon de Villatein1, ad conversionem veniens, ecclesie
Beate Marie de Roscha quintam partem tenementi sui in
perpetuam elemosinam contulit.
Quod tenementum Matheus, frater predicti
Symonis, volens sibi retinere, pro eodem tenemento
quinque sextarios avene in commutationem predicte ecclesie dedit annuatim
solvendos,