De vineis Ulmi.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Thomas, Pyssiacensis archidiaconus, universis presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Noverit universitas vestra quod constitutus coram nobis Robertus Boutelle, de Marc, recognovit se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha quinque quarteria vinee sita apud Ulmum1, assensu et voluntate Philippe, uxoris sue, scilicet pro tredecim libris Parisiensibus, pro triginta denariis censualibus Drochoni, militi de Hargevilla2, et Ysabelli, uxori sue, et heredibus suis hyemalis annuatim apud Ulmum persolvendis. Dicta siquidem Philippa quicquid in dicta vinea, jure dotalicii vel alio modo, habebat vel habere poterat, in manu nostra quitavit, fide prestita corporali quod contra dictam venditionem per se vel per alium venire de cetero nullatenus attemptabit. Dicti vero Drocho, miles, et Ysabel, uxor ejus, coram nobis constituti, voluerunt et concesserunt, fide media, quod dicta ecclesia de Roscha predictam vineam libere et quiete in perpetuum possideat per jam dictos triginta denarios sibi et heredibus suis annuatim apud Ulmum , sicut supra dictum est persolvendos, retenta sibi et heredibus suis omni justitia que ad censivam dignoscitur pertinere. Et insuper, Hugo de Ulmo3, miles, de cujus feodo movet predicta vinea, voluit et concessit quod supradicta ecclesia de Roscha predictam vineam in perpetuum possideat sicuti in superioribus continetur. In cujus rei confirmationem et testimonium presentes litteras, ad peticionem parcium, sigilli nostri karactere voluimus insigniri. Actum .