De quodam arpento vinee in territorio de Vineolis.
B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd.
Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere
pervenerint, Thomas,
Pissiacensis archidiaconus, salutem in Domino.
Noverit universitas vestra quod, constitutus coram nobis, Guillermus de
Spedona recognovit se vendidisse ecclesie Beate Marie de
Roscha unum arpentum vinee, situm in territorio de
Vineolis1,
assensu et voluntate Eremburgis, uxoris
sue, scilicet pro duodecim libris Parisiensibus, ad
viginti et septem denarios censuales Roberto, militi de Vineolis2, et
Petronille, uxori sue, et heredibus suis in festo
sancti Martini hyemalis annuatim apud Vineolas
persolvendos.
Dicta vero Eremburgis quicquid in dicta vinea, jure
hereditario, vel jure dotalitii, vel alio modo habebat, vel habere poterat in manu
nostra quitavit, fide prestita corporali quod contra dictam venditionem per se vel
per alium venire de cetero nullatenus attemptabit.
Dicti siquidem Robertus, miles, et
Petronilla, uxor ejus, coram nobis
constituti, voluerunt et concesserunt, fide media, quod dicta ecclesia de
Roscha predictam vineam libere et quiete in perpetuum
possideat per jam dictos XX septem denarios sibi et heredibus suis
annuatim apud Vineolasin festo sancti Martini hyemalis, sicut supradictum est
persolvendos.
Dicti autem Robertus, miles, et Petronilla, uxor ejus, retinent sibi et
heredibus suis decimam de jam dicta vinea, de unoquoque modio vini unum sextarium,
et roagium3 si forte in vinea
vinum venderetur ; et pressoragium, si forte in territorio pressorium
edificaretur ; et omnimodam justiciam que ad censivam dignoscitur pertinere.
Et insuper, sepedictus Robertus, miles de
Vineolis, et Petronilla, uxor ejus, dictam venditionem contra
omnes garantizabunt et garantizare fiduciaverunt.
In cujus rei confirmationem et testimonium presentes litteras, ad petitionem
partium, fecimus insigniri sigilli nostri karactere.
Actum anno Domini Mº CCº tricesimo secundo, mense
augusti.