De sex arpentis vinearum apud Stannum sitis.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Milo, dominus de Stanno1, armiger, notum facio quod ego intuitu caritatis et pro salute anime mee, Agnetis de Voisins, uxoris mee, et parentum meorum, de voluntate ejusdem uxoris, volo et concedo abbati et conventui ecclesie Beate Marie de Roscha, ut ipsi, nomine ecclesie seu predicte, sex arpenta vinee sita in censiva mea apud Stannum, que arpenta iidem fratres, nomine dicte ecclesie, quinque annis retroactis continue, de permissione et voluntate mea et predicte uxoris mee, pacifice possederunt2, teneant et habeant in manu mortua perpetuo, pro sex solidis et quatuor denariis et obolo Parisiensi michi et heredibus meis annuatim ab eisdem fratribus, vel eorum mandato persolvendis, et ad petitionem dictorum fratrum, vel eorum mandatum in eodem festo a me et meis heredibus, sine contradictione aliqua, recipiendis. Teneor etiam ex debito ad omnia predicta fieri, ut dictum est, et eorum singula cum effectu, excepta solutione a fratribus vel eorum nuntio facienda. Promitto insuper bona fide me ad garantizandum predicta, modo predicto, ad usus et consuetudines Francie, dictis abbati et conventui, nomine ecclesie supradicte, et quod per me seu per alium de cetero contra predicta, seu eorum aliquod, modo aliquo, non veniam in futurum. Que ut rata sint in posterum et perseverent, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .