De quadam masura et de uno arpento et dimidio quarterio vinee apud Stannum.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis P., curie Parisiensis archidiaconi, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Ansellus, dictus de Nisuta1, armiger, asseruit quod habebat quamdam masuram et possidebat, sitam apud Stannum, cum proprisio et appendiciis ejusdem masure et arpentum et dimidium quarterium vinee site in uno tenenti, contigue, ut dicitur, vinee ecclesie de Stanno, movencia, ut asserit, de hereditate sua, in duobus solidis capitalis census onerata Miloni, fratri ejusdem Anselli2, militi, ut dicitur annis singulis persolvendos. Que masuram cum proprisio et ejus appendiciis, et arpentum et dimidium quarterium vinee, ut dictum est onerata, recognovit idem Ansellus se vendidisse et imperpetuum quitavisse abbati et conventui de Roscha tenenda et possidenda in manu mortua ab eisdem, pro sexdecim libris Parisiensibus sibi jam solutis in pecunia numerata, sicut idem venditor confessus est coram nobis ; promittens fide in manu nostra prestita corporali, quod contra venditionem et quittationem hujus per se vel per alium in futurum non veniet ullo jure : immo eandem venditionem eisdem abbati et conventui in manu mortua garantizabit et liberabit ad usus et consuetudines Francie, quocienscunque opus fuerit contra omnes. Prefatus autem Milo, frater dicti venditoris, de cujus feodo et censiva res predicte movent, in nostra presencia constitutus predictam venditionem in manu mortua factam, ut dictum est, voluit, laudavit pariter et concessit, et de veniendo contra fidem in manu nostra prestitit corporalem, et ad garantizandum sub fide prestita se astrinxit. .