De quadam pecia vinee apud Marliacum que vocatur La Croière.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Robertus Basin de Voisins1, miles, salutem in Domino. Notum facimus quod nos venditionem quam fecerunt dominus Galterus de Tiverval2, miles, et Ysabellis, uxor ejus, abbati et conventui Beate Marie de Roscha, pro LXª decem libris Parisiensibus, de quadam pecia vinee que vocatur La Croière3, sita apud Malliacum, que movet de nobis ad censum sex denarios apud Marolium singulis annis reddendorum (sic), ad preces et instanciam dicti Galteri et uxoris sue, et eciam intuitu pietatis, voluimus, laudavimus, et in perpetuum dicte abbacie concessimus pacifice possidendam, salvis tamen nobis et heredibus nostris sex denariis censualibus annuatim apud Marolium persolvendis in festo memorato. De hac insuper venditione tenenda et garantizanda, quantum ad nos et heredes nostros ad usus et consuetudines Francie plegii sumus pro predictis Galtero et uxore sua atque garantizatores. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .