Confirmatio de eodem.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis H., ecclesie Parisiensis archidiaconi, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia constituti, dominus Galterus de Tiverval et domina Ysabellis, uxor ejus, recognoverunt se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha in perpetuum, pro sexaginta et decem libris Parisiensibus, unam peciam vinee site apud Marliacum que vocatur La Croière, in censiva domini Roberti de Vicinis, militis1, ad sex denarios, ut asserunt tantummodo censuales ; promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum, et quod eandem vineam dicte ecclesie garantizabunt in perpetuum contra omnes. Dictus vero Robertus, miles, primus dominus feodi, ut dicitur, istam venditionem voluit et concessit, promittens fide media quod contra eandem per se vel per alium nichil in posterum attemptabit : si vero ista venditio retraheretur, ipsi venditores dicte ecclesie sex libras Parisienses, nomine pene, solvere tenerentur, et hoc fide media promiserunt. Dicta autem Ysabellis specialiter et expresse quitavit coram nobis eidem ecclesie quicquid juris in dicta vinea habebat et habere poterat ratione dotalicii, vel alio modo, spontanea, non coacta, fide prestita corporali. Domina vero Margarita, vidua relicta defuncti Petri de Vicinis2, militis, quitavit eidem ecclesie in perpetuum, coram dilecto nostro Guidone, decano de Guidonis curia3, quicquid juris in dicta vinea ratione dotalicii vel alio modo habebat, vel poterat reclamare, spontanea voluntate, fide prestita in manu dicti decani, sicut idem decanus nobis retulit viva voce. .