Confirmatio decime de Vicinis le Cuit.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino.
Notum facimus quod Philippus de Limous1, miles, et Johanna, uxor ejus, in nostra presencia
constituti, asseruerunt quod ipsi habebant quamdam decimam apud Voisins
le Cuit2 et circiter eandem
villam, que movebat de hereditate ipsius Philippi et movebat
de feodo mareschalli de Levies et
Albigensis3.
Hanc autem decimam totalem et quicquid juris habebant in eadem, vel habere
poterant, tam ex ipsa decima quam ratione ipsius decime, exceptis quinque minis
bladi quas presbiteri de Sarcleio et de
Palaciolo ibidem percipiunt annuatim, recognoverunt se
vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha pro quaterviginti
libris et centum solidis Parisiensibus ; de qua pecunia recognoverunt sibi fuisse integraliter a dicta ecclesia plenarie
satisfactum in pecunia numerata : promittentes fide mea (sic) quod
contra dictam venditionem cum (sic) nichil juris in dicta decima vel
juris quod eis poterat competere ex ea retinuerint per se vel per alium non
venient in futurum, et quod dictam decimam necnon et omnia predicta eidem ecclesie
ad usus et consuetudines Francie garantizabunt in perpetuum
contra omnes.
Preterea, dicta Johanna quitavit quicquid juris habebat, vel
habere poterat ratione dotalicii seu quocumque alio modo, spontanea, non
coacta.
Hanc vero venditionem vir venerabilis
H., ecclesie
Parisiensis archidiaconus, de cujus refeodo dicta
decima movere dicitur, sicuti ipse asseruit, predictam venditionem voluit,
laudavit pariter et concessit.
Ad hec Petrus de Limous et Philippus,
fratres predicti Philippi, milites, eamdem venditionem
voluerunt et concesserunt coram nobis ; promittentes fide data quod in dicta
decima nichil in posterum reclamabunt.
Supradicti autem Philippus et Johanna, uxor ejus, sub prestite fidei religione,
promiserunt se reddere quadraginta libras Parisienses nomine pene, si contingeret
quod dicta venditio eviceretur vel retraheretur in toto vel in parte, necnon et si
deficerint in recta garantisia ferenda post quam essent a dicta ecclesia super hoc
requisiti.
Et de predictis quadraginta libris reddendis nomine jamdicte pene promissis,
Petrus et Philippus, fratres memorati
Philippi plegios se constituerunt coram nobis, uterque in
solidum et per fidem.
Hec autem venditio facta est salvo jure ecclesie parrochialis quantum ad novalia
que sunt aut fient in eodem territorio.