Quedam compositio inter nos et presbiterum de Toussus.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Petrus, Dei gracia Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Notum facimus quod cum contencio verteretur inter fratres de Roscha ex una parte, et J., presbiterum de Toussus ex altera, super decimis novalium tam presencium quam futurorum in decima de Logiis1, sicut ipsi fratres et dictus presbiter confessi sunt coram nobis : super hiis compositio inter eos amicabilis intercessit coram dilectis nostris W., archidiacono et P., succentore Parisiensi, quibus a summo pontifice ipsa causa fuerat delegata : ita videlicet quod prefati fratres debent annuatim exsolvere presbitero de Toussus tres minas hybernagii et tres minas avene in decima de Logiis. Quitaverunt eciam ipsi fratres prefato presbitero decimam quam habebant in duobus arpennis terre ipsius presbiteri, quorum alter situs est apud Faiel, alter autem apud Noam Herbodi. Presbiter quidem supradictus in verbo sacerdotis promisit quod nichil ulterius in ipsa decima novalium reclamabit. Nos autem compositionem illam, sicut coram prefatis W., archidiacono, et P., succentore Parisiensi, facta est, ratam habentes, ipsam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum .