- A Arch. nat., LL 1157.
- B Cartulaire de Saint-Denis, p. 570.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Ego Guido de Levies, universis notum facio quod cum
contentio suborta fuisset inter me, ex una parte ; et religiosos viros Guillelmum, Dei gratia
abbatem Beati Dyonisii in
Francia et ejusdem loci conventum, ex altera ;super
eo videlicet quod ego dicebam quod me debere habere et percipere super quibusdam
hominibus in balliva de Bello-Ramo, singulis annis,
tensamentum.
Tandem, pro bono pacis, contentionem hinc inde subortam inter me et dictos
abbatem et conventum voluimus sic soppiri.
Compromissum enim fuit, ex parte mea, in Guidonem dictum
Chevrel, militem ; et ex parte dictorum abbatis et conventus in
Lambertum de Tercia-Leuca, in hune modum; quod ego et
Johannes de Nantholio, miles, qui hanc eandem conventionem
habet cum dictis abbate et conventu debemus solummodo tres homines nominare, et
dictus abbas et conventus tres similiter nominabunt ; et si vellemus dictos tres,
duos vel unum producere de hominibus dictorum abbatis et conventus, et ipsi
similiter de nostris ; utrique tam ego et dictus Johannes ex
una parte,dicti abbas et conventus ex altera, compellaremus ipsos veritati super
illa inquisitione testimonium perhibere, et dicti inquisitores a dictis sex a
nobis hinc inde nominatis debent inquirere diligenter ubi, videlicet in domibus
sive in campis gagiare debemus, si forte contingat aliquem de
hujusmodi hominibus non solvere tensamentum1.
Ego vero de hujusmodi tenendo arbitrio dedi meas patentes litteras dictis abbati
et conventui sigilli mei munimine roboratas.