Compromissio in Guidonem Chevrel super tensamentopredicto.
- A Arch. nat., LL 1157.
- B Cartulaire de Saint-Denis, p. 571.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Ego Guido de Levies, miles, universis notum facio quod cum contentio suborta fuisset inter me, ex una parte ; et religiosos viros Guillelmum.... etc. 1
Predicti vero arbitri, facta super premissis inquisitione legitima habitoque
bonorum virorum consilio, suum protulerunt arbitrium in hunc modum : quod nos,
Johannes de Nantolio et Guido de
Levies, milites, possumus assignare et capere tantummodo in domibus
hominum Beati Dyonisii, qui debent nobis reddere
tensamentum, et in arpentis in quibus site sunt domus dictorum hominum, usque ad
unum arpentum ad plus, ipsis domibus magis contiguum et nonalibi, si forte
contingat aliquem dictorum hominum predictum nobis non solvere tensamentum.
Ego vero de predicto arbitrio, sic prolato, firmiter observando presentes
litteras concessi predictis abbati et conventui Beati
Dyonisii, sigilli mei munimine roboratas.
Actum