Villemétrie. Cens et surcens de 5 sous parisis.

Pierre, dit Sarrazin, et Marie, sa sœur, enfants de Durand Loiseleur, vendent au prieuré 5 sous de cens à Villemétrie.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Silvan. salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Petrus dictus Sarracenus et Maria ejus uxor filii quondam Duranni Lorfelins recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittasse religioso viro Priori et monachis Sti Christofori in Halata quinque solidos paris. supercensus solvendos annuatim , super domum et masuram suam dicte domui adjacentem, que domus et et masura site sunt apud Villemetrie juxta domum Guillelmi sutoris ex una parte et molendinum Domini Episcopi Silvanect. ex altera, pro sexaginta et quinque solidis paris. de quibus se tenuerunt integraliter pro pagatis in pecunia numerata ; quam domum et masuram tenent ad rectum censum a dictis religiosis ut asseruerunt coram nobis, eamdem domum et masuram pro dictis quinque solidis paris. supradictis religiosis specialiter obligantes. Has autem conventiones et venditiones prout superius sunt expresse voluerunt predicti Petrus et Maria ejus uxor, et fidem dederunt in manu nostra corporalem quod contra predicta vel aliquid de predictis per se vel per alium non venient in futurum, sed dictis religiosis super dicta venditione legitimam portabunt garandiam contra omnes secundum usus et consuetudines Patrie. In cujus rei testimonium ad petitionem predictorum presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.

Datum .