Maison et Jardin pris à cens à Saint-Christophe.

Simon Florea et Emeline, sa femme, prennent à cens une maison sise à St-Christophe, et engagent en garantie une autre maison contigüe à celle de Jean le Charetier.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Silvanectensis salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia constituti Simon dictus Florea et Emelina ejus uxor de Sto Christoforo recognoverunt se in perpetuum ad annuum censum recepisse a viro religioso Priore StiChristofori in Halata quamdem partem domus cum Jardino pertinenti ad eamdem, que quidem domus fuit quondam Ade, hominis, ut dicitur, beati Christofori pro quindecim solidis paris. singulis annis a dictis Simone et ejus uxore vel eorum heredibus predicto priori seu monachis ibidem commorantibus reddendis sub his terminis, videlicet sex solidos paris. , sex solidos paris. , et tres solidos paris. ; pro quibus quindecim solidis paris. predictis religiosis a dicto Simone et ejus uxore vel eorum heredibus reddendis ut superius est expressum, ac etiam persolvendis, obligaverunt domum sitam apud S. Christof. cum jardino retro, sicut se comportat, contiguam domui Joannis le Charetier. Dicta vero Emelina spontanea, non coacta quitavit predictis religiosis, quidquid habebat in predicta domo et jardino ratione dotis seu donationis propter nuptias, quantum pertinet ad obligationem predictam. Promiserunt autem dicti Simon et ejus uxor quod contra premissa per se vel per alium non venient in futurum ; imo, omnia et singula supradicta fideliter adimplebunt ac etiam inviolabiliter observabunt fide in manu nostra prestita corporali. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Silvanect. duximus apponendum.