Dixmes de Saint-Pierre Pompoing.
Sentence arbitrale du prieur de St-Leu et de l'archidiacre de Soissons, au sujet des dîmes de Pontpoint.
- B Bibl. mun. de Senlis, coll. Afforty, tome X, 5310 (83), tome XVI, 272.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
Universis presentes litteras inspecturis Stephanus Prior Sti Lupi de Esserento et Gh. archidiaconus suessionensis salutem in Domino.
Notum facimus quod cum super decimis terrarum religiosi viri Prioris
Sti Christofori in halata sitarum in
territorio de Pomponio, de quibus erat controversia inter
venerabiles viros Decanum et Capitulum Belvacense, ex una
parte et predictum Priorem ex altera, in nos sub certa forma compromissum fuisset,
interveniente auctoritate et consensu religiosi viri Prioris de
Caritate, cui subest immediate predictus Prior, dictis
Decano et Capitulo adserentibus ad se decimas pertinere predictas, et se fuisse in
possessione dictarum decimarum, et tandem per predecessorem dicti Prioris injuste
spoliatas fuisse.
Dicto vero Priore confitente dictos Decanum et Capitulum habuisse et percepisse
dictas decimas quoties a colonis colebantur terre predicte, negante tamen dictos
Decanum et Capitulum esse vel fuisse in possessione dictarum decimarum quando
propriis sumptibus colebantur, nec se tunc teneri ad prestationem dictarum
decimarum, et hoc, auctoritate privilegiorum sedis Apostolice, quibus in hac parte
se dicebat munitum.
Tandem nos virtute compromissi in nos facti in Christo legitime procedentes
auditis hinc inde propositis et examinatis partibus, testibus, exquisitis etiam
voluntatibus partium predictarum ad decisionem negotii
Actum et dictum