Notandum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod in ecclesia beati Petri de Pomponio talia jura continenda sunt monachis Sti Christofori que infra dicuntur. Ad altare beati Petri sacerdos illius ecclesie nunquam faciat missam nisi de licentia Prioris B. Petri sive monachorum. Ad annalia festa Prior sive monachi debent celebrare divinum officium ad altare beati Petri, et de beneficio quod offeretur medietatem habent monachi et medietatem sacerdos, exceptis candelis quarum duas partes habent monachi et tertiam sacerdos. oblatio que offeretur in istis diebus inter eos dimidiatur. , de omnibus candelis duas partes habent monachi et tertiam sacerdos, et de alio beneficio unusquisque medietatem. De aliis vero candelis que singulis diebus offerentur sive in purificatione mulierum sive in baptismate infantium medietatem habent monachi et medietatem sacerdos, exceptis illis que post Evangelium offeruntur ad manum sacerdotis que proprie sunt sacerdoti. In sponsatione vero cerei sive candele que offerentur inter eos dividantur. In et in die et in et in die omne officium pertinet monachis faciendum excepto hoc videlicet communicare gentes, quod pertinet sacerdoti, et beneficium quod offertur totum est monachis nullo participante. In Dedicatione Ecclesie beati Petri totum officium pertinet monachis et beneficium inter eos dividatur, beneficium vero quod offertur ad altare beati Petri sive cera sive candela sive aurum sive argentum vel quodcumque offeratur totum est monachis, nullo participante.