Diplôme de Philippe Ier.
- B Arch. nat., T* 6716, fol. 75.
- a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti, Amen.
Ego Philippus gratia Dei Francorum Rex, notificari volo tam presentibus quam etati posterorum quatenus avus meus Robertus Rex in honore Dei et Sancti Germani apud Silvam que Leya vocatur, quoddam construxit monasterium, adhibitis necessariis ibidem servientium fratrum. Pater vero meus, videlicet rex Henricus, qui post eum Gallie rexit imperium, concessit omnibus que ille dederat, plura tribuendo locum amplificavit.
Ego igitur, ut essem particeps tanti beneficii, supradicto monasterio, et monachis Columbensibus, eodem in loco Deo famulantibus, dedi omnem decimam vini et annone mee, que pertinet ad cellarium vel granarium Pissiaci, videlicet de Trel et de Charlavana, et de ipso Pissiaco, decimam etiam Aulvers vini et annone et leguminum, et advene, undecunque sit.
Similiter dedi omnem decimam annone mec, et avene et leguminum de Aquilina et omnium crementorum meorum que facta fuerint in ea ; molendinum etiam Filioli-Curtis dedi et terram Gaudine ; brancas etiam de Laya quantum necesse fuerit ad focum monachorum, necnon et mortuum lucum, quantum sufficit ad usum monachorum et hospitum suorum, et pasturam totam peccoribus monachorum et etiam hospitum suorum.
Dedi etiam vivum nemus quantum fuerit necessaruim ad edifficia monachorum, vel nova facienda, vel vetera reparanda.
Gauterium quoque, quandam colibertum meum et omnem ejus posteritatem, et apud Raoldicurtem, quinque hospites predicto loco B. Germani contuli.
Et ne memoria deleretur hujus beneficii, litteras inde fieri precepi quas ipse propria manu firmavi.
Testes etiam supradicte dacionis subtitulari precepi. Considerans vero quod de die in diem, in pluribus hominum refrigessit karitas et habundat iniquitas, hec omnia in sigilli mei presidio et tucione subscribi feci, ut qui post nos venerint sciant quod pro anime mee et antecessorum meorum redemptione, monachis Columbensibus, Deo et Sancto Germano servientibus concessi vel dedi.
Actum publice Parisius
S. Gaufredi Parisiorum episcopi.
S. Ivonis Comitis et Fromundi fratris ejus.
S. Hugonis Comitis Mellenti.
S. Guillermi Albani.
S. Gaffridi filii Nivardi.
S. Simonis de Monteforti.
S. Gauterii.
S. Nivardi fratris ejus.
S. Guidonis de Monteleherici.
S. Garnarii.
S. Hugonis filii Gauterii de Pissiaco.
S. Hugonis de Puterlo.
S. Gauterii Infantis, fratris ejus.