Bulle du pape Pascal II, adressée à l'abbé Guillaume ainsi qu'aux moines de Saint-Florent. Elle confirme le jugement rendu au Concile de Troyes, à l'égard de l'église de Saint-Gondon.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 1930: Livre Noir, fol. 102.
  • C Arch. dép. Maine-et-Loire, H 3714: Livre d'Argent, fol. 14v° et 58.
  • D Arch. dép. Maine-et-Loire, H 3715: Livre Rouge, fol. 5v° (avec la rubrique : Privilegium Pascalis papæ, de S. Gundulfo).
  • a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
D'après a.

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Guillelmo abbati Sancti Florentii et ejus congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.

Virsionensis abbatis querela de ecclesia Sancti Gundulfi, adversum vos in Trecensi concilio agitata, qualiter decisa sit ex legati nostri Ricardi, Albani episcopi, qui eidem concilio prefuit, descriptione cognovimus. Patuit enim tunc prefatam ecclesiam Salmurensi cenobio per reges Franciæ antiquitus esse concessam ; Virsionenses autem monachos eam, per vicecomitem Bituricensem et Gilonem de Soliaco, multo post tempore, suo dominio subjecisse. Eadem etiam descriptione aliquando contigisse cognovimus quod Virsionenses monachi per Audebertum, Biturigensem archiepiscopum, concedentibus Salmurensibus monachis, prefatam Sancti Gundulfi ecclesiam ea conditione possederint, ut vestro monasterio duas auri uncias annuatim persolverent ; si quando vero ab eadem persolutione destitissent, sepedicta ecclesia in Salmurensium potestate redigeretur.

Visum est igitur fratribus, tam pro jure possessionis antiquo quam pro censu diutius intermisso, prefatam ecclesiam in vestri monasterii jus omnimodis redigendam. Et nos ergo, legati nostri seu ceterorum fratrum sententiam confirmantes, Virsionensium adversus vos querelam conticere precipimus, et supradictam ecclesiam in vestri monasterii jure perpetuo permanere sancimus.

Datum apud civitatem Castellanam, , per manum Johannis diaconi et bibliothecarii.