Bulle d'Adrien IV, adressée à Philippe, abbé de Saint-Florent. Appelé à se prononcer sur le procès intenté par l'abbé de Vierzon, au sujet de Saint-Gondon, après avoir rappelé la transaction de 1095 et le jugement de 1104, il adjuge à perpétuité ladite église aux moines de Saumur.
- A Original.
- B Arch. dép. Maine-et-Loire, H 3714: Livre d'Argent, fol. 15 et 56.
- C Arch. dép. Maine-et-Loire, H 3715: Livre Rouge, fol. 11v° (avec la rubrique : Sentencia Adriani pape, de S. Gundulfo).
- a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Philippo, Salmurensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quotiens emergentes inter viros ecclesiasticos controversiæ ad nostrum referuntur examen, tantam ad investigandum suptilitatem, ad diffiniendum vero discretionem, nos oportet adjungere ut nec in præjudicium alterutrius partis aliquid prolatum appareat vel omissum, nec super his quæ decisa sunt aliqua in posterum dubietas oriatur. Venisti autem tu, dilecte in Domino fili, cum aliquantis fratrum tuorum, ad apellatus nostri præsentiam ; venit et dilectus filius noster R1, Virgionensis abbas, et controversiam illam que super ecclesia Sancti Gundulfi inter vos agebatur in nostro auditorio tractavistis.
Ipse quidem ecclesiam illam monasterio suo antiquitus traditam, et postmodum cum antecessores tui, quibus a Carolo rege antea data fuerat, calumniam inde antecessoribus suis infigerent, monasterio suo ab eis sub annuo censu concessam asseverebat ; unde quia eam antecessores sui tenuerant, de qua re depositiones quorundam testium, qui tamen in judicio recepti non fuerant, demonstrabat, et sine judicio fuerant inde dejecti, restitutionem ejus sibi fieri reposcebat. Ceterum tu, contra hoc, et ecclesiam ipsam monasterio tuo primitus traditam allegabas, et predecessores tuos eam, post factam monasterio Virgionensi sub annuo censu concessionem, non contra formam justitiæ, sed ex lege conventionis recepisse monstrabas. Astruebas etiam causam hanc per bone memoriæ Ricardum quondam Albanensem episcopum, tunc apostolicæ sedis legatum, judicio terminatam et a beatæ recordationis papa Paschali, predecessore nostro, postmodum confirmatam ; et insuper, tam te quam antecessores tuos, eandem ecclesiam, longis ostendebas temporibus possedisse.
Nos igitur, tam tuis quam alterius partis rationibus auditis diligenter et plenarie intellectis, et visis preterea instrumentis tam super sententia prefati episcopi Albanensis quam super confirmatione prescripti antecessoris nostri, eandem ecclesiam tibi et monasterio tuo adjudicavimus ; et te commissumque tibi cenobium, tam super questione possessionis quam super questione proprietatis, ab impetitione Virgionensium monachorum absolvimus, et omnem reclamandi eis ulterius ademimus facultatem. Ut autem hec nostra sententia perpetuæ firmitatis robur obtineat, et in recidivæ contentionis scrupulum non valeat ulterius devenire, nos eam presentis scripti pagina precepimus annotari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Lateranis,