Noverint universi et presentes et futuri quoniam Guido109 qui vocatur Camerarius, pro anima sua et parentum suorum salute, concessit Deo et beato Petro monachisque in Ecclesia beati Lupi commorantibus ut duo asini quotidie de bosco illius per tres menses in perpetuum quatuor saginas deferant ad opus monachorum, ea considerata ratione ut, quod una die impedimento non possent deferre, alia deferrent sine contradictione. Et si quis calumniam propter hoc illis voluerit inferre, sine alio guadio et alia lege apud Vernolium110 solo sacramento se poterunt homines monachorum excusare, quia hoc fecerunt pro alterius diei reformatione. Hoc autem solummodo retinuit jam dictus Guido, ut quercum et fagum atque pomarium non succidant : sed si hæc incisa invénerint, sicut ligna cætera tollant. Quod si in hiis vetitis homines monachorum operantes fuerint inventi, sine alio guadio et alia lege, solo sacramento se excusabunt apud Vernolium illa non succidisse. Si vero quamlibet ex prædictis arboribus succiderint et inde comprobati fuerint, quinque solidos pro lege exsolvent. Quod si in condenso loco concessum lignum succiderint et sine succisione ligni non concessi asinos suos cum oneribus inde educere nequiverint, si viam sibi fecerint et inde expostulati fuerint, solo sacramento sine alia lege et guadio se apud Vernolium excusabunt quia viæ necessitate hoc fecerunt. Retortas vero atque guatones ex omnibus lignis quantum sibi opus fuerit sine licentia accipient. A silva autem redeuntes, si in agris vel in pratis fuerint inventi, sine alia lege et guadio, solo sacramento se defendent apud Vernolium quia non ut facerent damnum, sunt illuc ingressi, sed causa viæ fuerunt præpediti. Concessit etiam idem Guido ut, si aliquis de suis hominibus ex silvis quas ex illius tenent feodo, causa benevolentiæ aut etiam pretii, prædictis monachis aliquo tempore quantum illi visum fuerit contulerit, licenter accipiant quod non datur hereditario iure. Homines quoque monachorum, cum inde revertentur, si necesse illis fuerit, per silvam ejusdem Guidonis licenter egrediantur.

Eodem vero Guidone concedente, Joannes de Credulio111 modo superius descripto alios tres menses in perpetuum per singulos annos in eadem silva Deo et beato Petro ac prædictis monachis concessit pro sua suorumque parentum salute. Hii autem menses per singulos annos incipient et erunt .

Hoc igitur donum quod prædictus Guido fecit, Aleidis uxor illius benigne concessit, et uterque donum super altare posuit, et tam ipse quam ipsa in fide sua hoc tenere promiserunt et obsides hac de causa hos delegaverunt ; Johannem de Credulio ; Ramboldum de Muro ; Jofridum de Muro112 ; Radulfum filium Alais qui, etiam si idem Guido aliter agere voluerit, in fide sua suum adjutorium Ecclesiæ promiserunt et testes inde fuerunt.

Testes vero ex dono Johannis fuerunt : Odardus niflardus113, Rainaldus, Stephanus de Credulio, Armannus, Rainerius, major de Vernolio. Pro isto autem beneficio monachi societatem suam prædicto Guidoni et uxori illius contulerunt et testes huius rei hos ex parte sua habuerunt : Gislebertum de Tiileel : Nicholaum filium Vualonis98 ; Erveum de Presseio114 ; Lambertum filium Ursonis ; Oddonem filium Fulconis.

Carta autem ista bis in uno pargameno scribetur ut monachi suam habeant et Guido jam dictus cum sua uxore aliam custodiat et chirographum per medium scindatur.