Sciant omnes tam presentes quam futuri quod domnus Nicholaus422 prior Sci Lupi, assensu et voluntate totius capituli concessit Trecende uxori Giroudi Rufi423 et Giraudo et Guiberto ejusdem Trecende filiis quatuor arpennos terre que est apud Orchonias424 ad medietatem, jure hereditario possidendos, tali divisione, quod predictam terram emendent de fumo et marla sic quod predicta ecclesia dammum non habeat. Hoc vero superaddere voluit donnus prior quod nullo modo fructum terre colligent, nisi famulus Sci Lupi affuerit ; pars equidem Sci Lupi ex propriis sumptibus predictorum hominum qui terram excolent, ad horreum Sci Lupi quod est apud Orchoinas conducetur ; si vero bene non excoluerint predictam terram, non ulterius, si monachis placuerit, ab illis possidebitur quos supra memoravimus.

Hujus rei testes sunt : Guillelmus Gratans ; Martinus de Monasterio425 ; Guillelmus major Sci Lupi ; Robertus filius Trecende. Sed ne ista conventio ab aliquo superveniente calumnietur, sigilli impressione totius capituli confirmavimus.