Alexander530 episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Parisiensi et Silvanectensi Episcopis et dilecto filio abbati Sti Remigii531 salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri abbas et fratres Cluniacenses per nuntium suum nobis significarunt quod Hu[go]] pincerna532 karissimi in Xpo filii nostri L. illustris Francorum Regis eis nemus quod Sagitta282 vocatur, contra justitiam presumpsit auferre, ipsumque reddere penitus contradicit. Quoniam igitur jura predictorum fratrum tanto studiosius manutenere et conservare tenemur quanto eorum monasterium ad jurisdictionem beati Petri ac nostram noscitur specialius pertinere, discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus predictum Hu[gonem] studiosius moneatis et cum omni diligentia laboretis inducere, ut memorato abbati et fratribus prescriptum nemus cum universis ablatis libere et sine contradictione restituat et in pace deinceps et quiete dimittat vel sub vestre discretionis examine plenam exinde sibi justitiam exhibeat. Si autem infra viginti dies post harum susceptionem neutrum horum adimplere voluerit, eum publice appellatione remota excommunicatum denuncietis, et in tota terra ipsius omnia divina preter baptisma parvulorum et penitentias morientum prohibeatis officia celebrari nec excommunicationis vel interdicti sententiam sine satisfactione congrua relaxetis.

Datum Anagnie .