Comitis Drocensis, de uno modio bladi apud Rupem Fortem.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Robertus, comes, dominus Drocarum1, cartam presentem annotari feci, qua videlicet tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod, assensu et voluntate uxoris mee Yolendis2, ecclesie beate Marie de Vallibus et monachis ibidem degentibus et Deo servientibus, in perpetuam elemosinam, dedi annuatim in redditibus I modium annone in campiparte Rupis Fortis3. Si autem, aliqua de causa vel ex aliquodefectu, contigerit quod ad persolvendum illum modium annone tota illa campipars sufficere non possit, quod exinde deficiet in campiparte Bertecurtis perficietur et ad mensuram Rupis Fortis. Dedi etiam prefati loci monachis alium modium annone apud Bertecurtem, ad mensuram ejusdem loci ; utrumque scilicet modium persolvendum, cum requirentur, . Ut autem donatio ista stabilis perseveret et in posterum cassari non possit, ego et Yolendis, uxor mea, presenti scripto et sigillorum nostrorum1 patrociniis eam confirmavimus. Testes hujus rei extiterunt : Gascio de Torota ; Raherius de Musi ; Odo de Vallegrignosa.