Chirographum de possessionibus nostris apud Sanctum Nonnum.

  • A Original en parchemin. — Inv. p. 32, l. 1, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Herveus, Majoris Monasterii humilis magister, et Guido, abbas de Sarnaio, notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, nos amicabiliter transegisse de causa, que inter nos vertebatur super terra, in parrochia Sancti Nonni sita, quam Galterius2, canonicus Pinsiacensis, monachis de Sarnaio dederat in elemosinam. Forma transactionis talis est : predicta terra monachorum de Sarnaio erit ; ipsi vero unum modiumad mensuram de Villaperor, de meliori hibernagio post sementem, quod fuerit in propria grangia eorum, que in parrochia Sancti Nonni sita est, monachis de Villaperor annuatim reddent ; omnis decima et omnis campipars quam in eadem terra sive alibi utriusque monasterii monachi communiter possident, ad communem grangiam ducetur et ibi triturabitur, et tam decime quam campipartis due partes, postquam presbiter de communi acceperit mestivam suam, in proprietatem monachorum Majoris Monasterii cedent ; tercia pars monachorum de Sarnaio erit ; omnia etiam stramina et forragia excussa monachorum de Sarnaio erunt1. Sciendum quoque est quod, sive ob terre sterilitatem, sive tempestatis, vel alicujus eventum infortunii, sementem vel omnes fruges in illis regionibus, quod absit, contigerit deficere, non minus monachi de Sarnaio predictam modii pensionem monachis de Villaperor tenebuntur annuatim reddere. In reparatione communis grangie monachi Majoris Monasterii duas partes, monachi de Sarnaio terciam ponent. Facta est autem transactio ista communi assensu fratrum nostrorum, communicato consilio cum discretis et sapientibus viris, et a judicibus, quibus a domino papa causa commissa erat, approbata et confirmata. Nos etiam, ut transactio ista valeat in perpetuum, paginam istam sigillis nostris muniri et apposito cyrographo fecimus roborari. Actum publice in aula episcopi Carnotensis,  ; presentibus istis : Gaufredo, decano Carnotensis ecclesie ; Raherio preposito ; Bernardo, priore Majoris Monasterii : Willelmo, priore sancti Martini Carnotensis ; Willelmo de Corsot. Terminus autem predicte pensionis reddende est .