" De X solidis parisiensibus, de dono Petri de Curia et uxoris ejus, apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 71, l. 1, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri, quod ego Petrus de Curia et Agnes, uxor mea, de communi assensu nostro, dedimus et concessimus, pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum, in puram et perpetuam elemosinam, Deo et abbacie beate Marie de Vallibus Sarnaii et monachis ibi Deo servientibus, in qua videlicet abbacia nostram elegimus sepulturam, decem solidos parisienses annui redditus dictis monachis a nobis et heredibus nostris, , annuatim persolvendos, assignatos super vineam nostram sitam in Plantis Coldoe, inter vineam monachorum Sancti Taurini, ex una parte, et vineam familie Johannis Brazdeleu, defuncti, ex altera, tenendos et in perpetuum possidendos et percipiendos, sicut supradictum est, dictis monachis, a nobis et heredibus nostris sive ab illis qui post decessum nostrum dictam vineam tenebunt et possidebunt ; et nos et heredes nostri dictos decem solidos parisienses annui redditus dictis monachis contra omnes gentes garantizare tenemur, salvo tamen jure capitalium dominorum. Et ut hoc firmum et stabile permaneat in posterum, presentem cartam, de communi assensu nostro, sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum .