École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [19] . Et resistentibus oppidanis, cum summa vi utrimquedecertaretur, tandem Hispani ipsa obsidionis dispositione et Francorum feroci perterriti animositate, animos a prelio revocaverunt, .
[f28v]

[19] ‘Childebertus autem rex, qui anterioribus, ut superius declaratum est, annis Hispaniam ingressus Toletum urbem ceperat, Clotharium fratrem suum cum quo foedus firmaverat sollicitavit in adjumentum sui, quo ejus fretus societate eandem provinciam sibi subacturus aggrederetur. Quo cum valido exercitus adventante supplemento, viribus conjunctis, Cesaraugustam usque accesserunt. Ad cujus urbis [f29] (29a) ingressu prohibiti, obsidionem adoriuntur’1 : Liber Historiae Francorum, 26, p. 283-284. Et resistentibus oppidanis, cum summa vi utrimque decertaretura decerneretur P , tandem Hispani ipsa obsidionis dispositione et Francorum feroci perterriti animositate, animos a prelio revocaverunt, ‘ac tota mentis intentione ad Christi misericordiam implorandam conversi, assumptis crucibus cum letania murum obambulantes circuire ceperunt. Quod reges cernentes, aliquod maleficium [eos]b R, P Omis exercere suspicati sunt. Captumque quendam ex rusticis sollicitius interrogant cujus religionis habitatores civitatis essent, aut quid urbem circumeundic circumeundo Aimoin precantationis agerent. Quibus ille : « Cives, ait, christiani sunt ; nunc ut sui misereatur Dominus exorant ». Cui reges : « Vade, inquiunt, dic episcopo urbis ut ad nos nichil hesitans veniat ». Quem advenientem Childebertus taliter alloquitur : « Christiane, inquit, religionis ac unius veri Dei vos agnoscentes esse cultoresd custores P , parcere vobis decrevimus si assensum nostre petitioni tu, qui antistitis hoc in loco fungeris officio, prebens, nobis sancti Vincentii reliquias contuleris ; qui, ut beatissimus Germanus Parisiace nostre videlicet urbis episcopus nobis sepissime retulit, in hac urbe, ut multorum sinceritas et signata veritatis verba testantur, eximius levita enituit ». Pontifex nil moratus, ejusdem incliti levite ac martyris stolam ideste idem R, P tunicam regibus offert. Quam illi condigno honore suscipientes, obsidionem juxta promissum (29b) solvunt. Et devastata omni provincia, cum spoliis et ingenti preda nativum repetunt solum’2 : Liber Historiae Francorum, 26, p. 284.


a decerneretur P. b  R, P Omis. c circumeundo Aimoin. d custores P. e idem R, P.

1  : Liber Historiae Francorum, 26, p. 283-284
2  : Liber Historiae Francorum, 26, p. 284