École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » 1194-1217

« Decima juxta Ulmetum. »

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2332 (ancienne cote : n° 13 de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Theobaldus, Dei gratia Columbensis abbas, omnibus presentem paginam inspecturis notum facio quod coram domino Carnotensi episcopo R. et coram nobis, inter monachos de Esparlone et quendam burgensem de Novigento nomine R. cognomine vero Juglet : controversia quedam que inter eos vertebatur super decima cujusdam terre que sita est juxta Ulmetum ; quam decimam prefatus burgensis calumpniabatur, tali modo pacificato est, quod is prefatus burgensis quadraginta solidos Carnotensis monete a prefatis recepit monachis, et sic decimam quam calumpniabatur omnino monachis quitavit. Hoc autem concessit uxor illius Beatrix, ex cujus parte ipse prefatam terram possidebat. »