École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » 16 janvier 1246, n. s.

« Sententia de minagio priorisse Alte Bruerie, pro priore de Sparnone. »

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2337 (ancienne cote : n° 34 de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« In nomine patris et filii et Spiritus Sancti, amen. Cum priorissa et conventus Alte Bruerie dicerent contra priorem Sancti Thome de Sparnone quod cum eedem priorissa et conventus essent et diu fuissent in possessione vel quasi juris capiendi, seu percipiendi singulis annis in nundinis que sunt apud Sparnonem, , costumam quam dicitur minagium ; idem prior apostoli quod fuit anno ultimo preterito dictas priorissam et retinendo dicta die dictam costumam et auferendo seu auferri faciendo a servientibus ipsarum priorisse et conventus bladum et avenam que ceperant nomine costume predicte, ab hominibus vendentibus bladum et avenam indictis nundinis dicta die usque ad extimacionem duorum sextariorum bladi et avene. Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore, ut ipse restituendo eas ad dictam possessionem vel quasi redderet eis dictos duos sextarios bladi et avene. Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore, ut ipse restituendo eas ad dictam possessionem vel quasi redderet eis dictos duos sextarios bladi et avene, et quod permitteret eas de dicta possessione gaudere. Dicerent et eedem priorissa et conventus contra dictum priorem quod idem prior injuriatus erat eisdem capiendo et retinendo per unum mensem servientem quemdam ipsarum priorisse et conventus ; faciendo etiam eundem servientem, quem dicta die instituerant ad recipiendam dictam costumam retrudi in carcerem quo ponunt latrones, in contemptu et injuria dictarum priorisse et conventus ; retinendo et duas moniales ejusdem prioratus et facientes claudi portas murorum clausure prioratu dicta die ne dicte moniales exirent de dicta clausura ; quas injurias et quos contemplus nollent dicte priorissa et conventus a dicto priore sibi factas et factos fuisse pro quadraginta libris. Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore dictas quadraginta libras pro dictis injuriis et contemptibus sibi reddi ; cum mallent tamen de suo amisisse quam dictas injurias et dictos contemptus sustinuisse ; et hec petebant, salvo jure addendi : protestantes quod si non possent omnia probare quod sufficiret eis aliquid probare depremissis, quod sufficeret ad condampnationem dicti prioris et . Item cum in modum reconventionis, dixerit dictus prior de Sparnone contra dictas priorissam et conventum de Alta Brueria, reconveniendo easdem, quod cum idem prior fuisset et esset in possessione vel quasi juris taliter quod quicumque scilicet in domo quadam sita apud Sparnonem, que dicitur domus Alte Bruerie, esset manens nomine prioratus Alte Bruerie, ille decimum mercatum de Sparnone ad dictum priorem pertinens nomine sui prioratus, providebat de minis et aliis mensuris ad mensurandum bladum et avenam et omnia ea que debebant mensurari ad minam et ad alias mensuras in dicto decimo mercato : Radulphus frater dictarum priorisse et conventus manens in dicta domo earum de Sparnone, nomine earumdem, dictum priorem dicta possessione vel quasi die, ultimo preteritam, anno domini Mº CCº XLº quinto de mandato seu nomine earumdem spoliavit recusando dicta die martis, qua erat dictum decimum mercatum, providere dictum mercatum de minis et mensuris, ad mensurandum bladum et avenam, qui vendebantur in dicto decimo mercato dicta die et ad alia mensuranda que debebant dicta die dicto decimo mercato mensurari ad minam, et ad alias mensuras, licet idem Radulphus fuisset super hoc ex parte dicti prioris requisitus ; quam spolationem de mandato dictarum priorisse et conventus, seu nomine earum factam ratam habuerunt ; unde petebat idem prior a dictis priorissa et conventu, se restitui ad dictam possessionem vel quasi, et dampna que sustinuit occasione dicte spoliationis sibi resarciri ab eisdem que extimabant viginti solidos ; et injuriam sibi per hoc ab eisdem illatam sibi emendari, usque ad extimationem centum solidos, cum dicta spoliatio facta fuisset in injuriam et contemptum seu gravamen dicti prioris ; salvo sibi jure, etc. dictis partibus coram nobis assignata ad contestandam litem, injunximus procuratoribus utriusque partis, scilicet quod dictus prior afferret et exiberet coram nobis die lune , litteras abbatis sui Majoris Monasterii in quibus contineretur quod idem abbas dabat potestatem dicto priori defendendi se in dicta causa conventionis et agendi in dicta causa reconventionis, et quod ratum haberet quod factum erat et fieret in dictis causis per dictum priorem seu ejus procuratorem et quod dicte priorissa et conventus ; similiter afferrent et exiberent coram nobis dicta die lune litteras abbatisse sue de Fonte Eberardi, sigillo ejusdem abbatisse sigillatas, in quibus contineretur quod eadem abbatissa dabat potestatem dictis priorisse et conventui agendi in dicta causa conventionis et defendendi se in dicta causa reconventionis, et quod ratum haberet quod factum erat et fieret in dictis causis, per dictas priorissam et conventum, seu per procuratores aut procuratorem earumdem. Que quidem dies lune post dictas octabas erat assignata dictis partibus ad jurandum de calumpnia. Cum igitur dicta dies lune continuata esset procuratoribus utriusque partis usque ad diem martis sequentem ; et illa die martis pars dicti prioris sufficienter coram nobis comparuisset, et prout debuit expectasset ; parte adversa per se vel per procuratorem minime comparente et nos postea dictas priorissam et conventum citari fecissimus coram nobis subsequentem, significato eisdem ex parte nostra quod nisi ad dictam diem sufficienter comparerent coram nobis, secundum retroacta jurature de calumpnia, prout juris ordo postularet ab instituta quantum ad causam cenventionis earumdem caderent actione ; et quantum ad causam reconventionis dicti prioris, in hiis que contra eas in eadem reconventione proponuntur haberentur pro confessis ; significato et eisdem jure illo per quod cavetur, quod si actor cum prestandum fuerit juramentum calumpnii illud prestare noluerit, ab instituta caderet actione, et reus haberi debeat pro confesso, ne in posterum ignorantia juris eas posset excusare : et dicta die in dicta vigilia dictus prior sufficienter comparuisset, afferens et exibens coram nobis in jure litteras abbatis sui de ratihabitione, prout eidem injunxeramus ; parte adversa litteras de ratihabitione sue abbatisse nullas coram nobis afferente, seu exibente, et nos videntes quod quia pars dictarum priorisse et conventus hujusmodi litteras non haberet, non poterat secundum anteacta tute procedi in causis supra dictis : concessissemus parti dictarum priorisse et conventus terminum usque ad diem lune ex habundanti ad habendum litteras supra dictas ; et eadem dies lune assignata esset dictis partibus adjurandum similiter de calumpnia in predictis causis ; cum plures dies habuissent ad jurandum in dictis causis et minus sufficienter comparuissent eedem priorissa et conventus ut dictum est ; et cum proprium nomen dicte priorisse scriptum sit in circonferentia sigilli sui appensi litteris procuratoriis, per quas constitutus est procurator earumdem, propter quod dictus prior dicebat dictum sigillum non esse sufficiens ad hoc, quod rata haberentur que facta et agenda erant per litteras procuratorias tali sigillo sigillatas ; cum multociens soleant hujusmodi priorisse amoveri et revocari ea que acta essent per hujusmodi sigilla, ut nobis a pluribus extitit intimatum : et cum jamdiu est predictis partibus injunxissemus quod partes hinc inde litteras de ratihabitione afferrent et exiberent coram nobis ut dictum est ; et dictus prior id quod a nobis super hoc ei injunctum fuerat, fideliter et plenarie adimplesset, prout hec omnia in actis sigillo curie carnotensis sigillatis vidimus contineri : dicta die lune , comparentibus coram nobis dicto priore personaliter ex una parte et Guillelmo Scoto clerico procuratore dictarum priorisse et conventus ut dicebat exibente quasdam litteras predicto sigillo priorisse sigillatas, in quo sigillo nulla fiebat mentio de conventu per quas se admiti debere ut sufficientem procuratorem dicebat ex altera : dicto priore ex adverso asserente dictum Guillelmum per hujusmodi litteras admitti non debere ut sufficientem procuratorem : cum que nullas litteras dicte abbatisse de ratihabitione exibebat, cumque littere procuratorie ex parte ejus exhibite insufficientes erant rationibus predictis ut dicebat dictus prior, Continuata igitur dicta die lune usque ad diem martis sequentem, comparentibus coram nobis dicto procuratore et Guillelmo clerico. Dicta die martis continuata, auditis hinc inde propositis, interloquendo prononciamus dictum Guillelmum non esse sufficientem procuratorem ad ea agenda que agi debebant dicta die, secundum acta precedentia in dictis causis et dictas priorissam et conventum non comparuisse sufficienter coram nobis secundum anteacta predicta. A qua interloqutoria dictus Guillelmus, clericus, curiam romanam appellavit : cui appellationi non duximus propter rationes predictas deferendum, eam frivolam reputantes, et cum nos postea citari fecerimus dictas priorissam et conventum ut coram nobis Carnoti comparerent die martis facture et visure fieri in dictis causis quod jus dictaret et diffinitivam sententiam auditure. Intimato eisdem quod sive venirent sive non, nos nichilominus procederemus in dictis causis, et ad dictam sententiam proferendam prout de jure esset procedendum. Dicto priore eadem die coram nobis, personaliter comparente, parte dictarum priorisse et conventus non exibente litteras abbatisse sue de ratihabitione ut dictum est et minus sufficienter comparente coram nobis ; nos habito bonorum et peritorum consilio, dictas priorissam et conventum habentes pro confessis, quantum ad ea que petuntur ab eisdem, et intelligentes quod quantum ad ea que in conventione earumdem petunt a dicto priore cadere debeant ab instituta actione : dictum priorem ab impetitione dictarum priorisse et conventus, quantum ad ea que in libello earumdem conventionali continentur, per diffinitivam sententiam absolvimus ; easdem priorissam et conventum ad ea facienda, reddenda et observanda que in libello reconventionali dicti prioris ab eisdem priorissa et conventu petuntur, et in expensis in utraque lite a dicto priore factis eidem priori reddendis per eandem sententiam condempnentes. Datum anno domini Mº CCVº XLº quinto. Dicta die martis .