Lettres dou bos sec et vert et dou bos sec qui est droiz.
Lettres du roi Philippe le Bel accordant aux religieuses de Morienval l'autorisation d'enlever les bois sec et vert de chauffage, et un char de bois pour bâtir chaque année.
- B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 28, n°15.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
Philippus
dei gratia
Francorum Rex.
Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos divine pietatis
intuitu et ob nostre predecessorumque nostrorum ac inclite memorie Johanne quondam
Francie et Navarre regine
consortis nostre karissime animarum remedium et salutem abbatisse et conventui
beate Marie Morgnevallis ac ecclesie earumdem tenore
presentium concedimus quod ipse in locis omnibus forestarum nostrarum in quibus
ipse per punetum carte habent usagium possint boscum siccum vel viridem qui ad
terram ceciderit et boscum siccum supra pedem et stantem in pede tam pro ardere
earumdem quam pro edificando habere, levare et deportare imperpetuum pacifie et
quiete.
Nolumus tamen quod numerus quadrigarum quas ipse religiose habent in dictis
forestis pro earum usagio propter hoc quomodolibet diminuatur vel etiam
augmentetur.
Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris fecimus
apponi sigillum nostrum, salvo in aliis jure nostro et quolibet in omnibus
alieno.
Actum in abbatia beate Marie Regalis,