Echange fait au nom du Roi avec l'Hôtel-Dieu de Pontoise, pour le transfert de la prison royale de Champagne à Beaumont-sur-Oise
- B Transcription du Vidimus du roi Philippe « apud Taberniacum, en date de mai 1287». Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 26.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Matteus miseratione divina ecclesie Beati
Dionysii in Francia abbas humilis et Simon de
Nigella, locum tenentes Domini Regis
Francie.
Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod tunc magister et
fratres Domus Dei Pontisarensis dice est, Domino Regi
supplicessent ut ipse eis concederet et in perpetuum dimitteret prisoniam seu carcerem de Campaniis quam inclite
recordationis Ludovicus Rex genitor Domini Regis qui nunc
est, retinuerat pro suis prisionariis incarcerandis, quando manerium et villam de
Campanis cum pertinenciis contulit Domui
Dei predicte ; ac ipsi magistri et fratres Domino Regis in villa
Bellimontis procurarent et facerent prisoniam ita
sufficientem et ita bonam, sicut est prisonia de Campaniis,
quod Dominus Rex eisdem duxerat annuendum predictique magester et fratres in
excambium dicte prisonie de Campaniis Domino Regi
obtulerint quandam domum apud Bellummontem sitam, a dicta
Domo Dei acquisitam una cum quibusdam aliis redditibus
que dicte Domui Dei remanent, a Johanne de Valle
Radulphi armigero et ejus uxore, que dicitur magna Domus de
Burgo prout se comportat, constructis in ipsa domo foveis
et receptaculis aptis ad prisionarios custodiendos et temnendos.
Nos audita et intellecta relatione Baillivi
Silvanectensis, magistri Odonis de
Monsterolio magistri cementarii operum Domini Regis, et quorumdam
aliorum quos miseramus pro dicta domo et carceribus constructis in ea videndis per
relationem, consideratis pluribus causis et rationibus, nobis innotuit excambium
hujusmodi tam Domino Regi quam dicte Domui Dei esse utile,
dictam prisoniam de Campaniis nomine Domini Regis et pro
ipso, dicte Domui Dei in perpetuum dimittamus et quittamus,
pro dicta domo de Bellomonte cum foveis et carceribus
constructis in ea, Domino Regi et ejus successoribus imperpetuum remansuris.
Quod ut ratum et stabile permaneat infuturum presentes litteras sigillo regio quo
utimur fecimus sigillari.
Actum Parisius