De iiiior arpentis pratorum apud Capellam juxta Caprosiam.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
                Universis presentes litteras inspecturis, G.1, permissione divina ecclesie
                      Parisiensis minister indignus, eternam in Domino salutem.
                Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Guido Chevrel2,
                    miles, et Beatrix, ejus uxor,
                  recognoverunt se vendidisse abbatie de Roscha, pro
                  sexaginta libris Parisiensibus suis quitis, quatuor arpenta
                  prati, siti ad Capellam juxta
                    Caprosiam in censiva capellanie antedicte, ad quindecim
                  denarios censuales, ut dicebant ; et promiserunt, fide in manu nostra prestita
                  corporali, quod dictam venditionem abbati et conventui de
                    Roscha garantizabunt contra omnes ad usus et
                  consuetudines Francie, et quod de cetero contra dictam
                  venditionem per se sive per alium non venient.
                Memorata quoque Beatrix quitavit expresse coram nobis
                  quicquid in dictis pratis habebat, vel habere poterat, jure hereditario, sive
                  ratione dotalicii seu quocunque alio modo, spontanea, sub prestite fidei
                  religione.
                Preterea, Adam, capellanus dicte
                        Capellanie3 juxta Caprosiam, de cujus capitali
                  censu dicta prata movebant, de assensu et voluntate nostra voluit et concessit
                  quod abbatia de Roscha dicta prata de cetero possideat in
                  manu mortua, sine coactione distrahendi, salvis tamen sibi et successoribus suis
                  in dicta capella quindecim denariis censualibus supradictis.
                Item, dictus Guido Chevrel tenetur, et promisit sub fide
                  prestita se assignaturum et liberaturum in manu mortua dicte
                    Ade vel ejus successoribus, si interim ipsum mori
                  contigerit, unum sextarium bladi mosturangii, ad valorem siliginis ad minus, in
                  molendino suo de Capella, sive in molendino suo de
                    Bequencort4 ;
                  alioquin teneretur solvere dicto capellano decem libras Parisienses idem
                    Guido, videlicet, nisi 


