Littera Ludovici IX de transita regis Aragonum.
- A Arch. du domaine de Montpellier, sénéchaussée de Carcassonne.
- a D. Vaissette, Hist. génér. de Languedoc, t. III, p. 519.
- b Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
                Ludovicus, Dei
                      gratia
                    Francorum rex, senescallo
                    Carcassonnæ....
                Ex tenore litterarum vestrarum intelleximus quod rex
                      Aragonum cum magno exercitu per terram nostram
                  transitum facere, et apud Montem-Pessulanum venire
                  proponit, nihil vobis inde ex parte ipsius intimato.
                Hinc est, quod vobis mandamus, quatenus ipsum cum tanta forcia per terram nostram
                  non permittatis transire, nisi prius vobis securitatem prestiterit quod per ipsum,
                  vel suos, terræ nostræ seu hominibus nostris dampnum seu molestiam non inferatur ;
                  et super sufficientia securitatis, cum marescallo de
                      Mirepoix, Petro de Vicinis et
                  aliis fidelibus nostris, necnon cum prelatis cum quibus videritis esse bonum
                  consilium, et de consilio eorum faciatis.
                Datum Parisius
                  


