École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint Gondon » Cartulaire » à Sancerre. Vers 1100

Donation de la dîme du four de Saint-Gondon au prieur dudit lieu et à l'abbaye de Saint-Florent, par les trois propriétaires du four : Hugue et ses deux fils, Richilde et son fils, Rainard fils d'Etienne. Ce dernier, retenu par la guerre au château de Gien, avait fait ce don par l'entremise de son beau-frère Baudouin. Revenant de la cour du comte, il le confirme, à la sortie du château de Sancerre, entre les mains du prieur Galon.

  • A Pancarte originale, n° 7.
  • a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
D'après a.

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod possessores furni castelli Sancti Gundulfi, timentes quod scriptum est : Qui parce seminat parce et metet ; atque cum gaudio intelligentes quod sequitur, id est : Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet ; firmiterque credentes veram esse promissionem Dei, qua ait : Date mihi decimam, et ego partes vobis multiplicabo novem ; pro animabus suis atque suorum concesserunt Deo et sancte Marie sanctoque Gundulfo et monachis Sancti Florentii decimam partem predicti furni in perpetuum possidendam, id est omnino decimum panem furnagii.

Hujus igitur caritatis donum coram monachis Galone Gradulfo, Girardo, Gosfrido, et famulis eorum Radulfo et Rainaudo de Arcol multisque aliis, posuerunt super altare sancte Marie et sancti Gundulfi, cum quadam par-[te bacu]li, die dominica ante processionem, Hugo qui tenebat tertiam partem furni, presentibus et annuentibus filiis suis Rainardo atque Hugone, [et] Richildis, uxor Balduini, et filius suus Gosfridus, qui aliam terciam partem habebant. Rainardus autem, filius Stepfani, qui tercius coheres erat in eodem furno, sed tunc pro guerra Giomi morabatur, ibidem eandem donationem de sua parte fecit, per manum Balduini sororii sui, assentiente sorore sua Maria et nepote suo Stefano. Ipsemet vero Rainardus, paulo post revertens a curia comitis, ad exitum castri quod dicitur Signum Cesaris, reiteravit prefatum donum, in manu Galonis, tunc prioris Sancti Gundulfi ; presentibus : Vahledo Forredo, Willelmo Garini, Rainardo filio Hugonis.