Composition entre le chapitre et Herbert Le Vallet, par laquelle ce dernier abandonne au chapitre, pour y bâtir une villa, ses droits sur une partie de forêt située entre le Bois Herpin et Puiselet, et son oubliage sur Ormoy, « Musnetum » et Ezerville, moyennant 40 sous de rente.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Pulcherrime consuetudinis usus apud nos inolevit ut pactiones quas cum aliquibus
                  facimus scripto et memorie commendemus, quatinus quod fragili perire poterat in
                  memoria, vivaci conservaretur in littera.
                Ideo ego Johannes, Sancte
                      Crucis decanus, tolusque ejusdem ecclesie conventus presenti
                  pagina notum fieri volumus tam presentibus quam futuris contencionem quandam diu
                  fuisse inter Herbertum Vasletum et nos de parte nemoris quod
                  situm est inter Nemus Arpini et
                    Puteolum, quam partem idem Herbertus
                  et predecessores sui diu a nobis censualem habuerant, de quibusdam quoque
                  exactionibus quas ipse reclamabat tam in nemore quam in minimis fructibus sive
                  terra, causa grierie et causa advocationis.
                Sed quia ecclesie nostre utile videbatur in nemore pretaxato novam villam1 editicare, ne ipse aut
                  heredes sui aliquid in ea reclamare possent composicionem cum eo ordinavimus talem
                  quod ipse quicquid censuale sive consuetudinarium in nemore sive in
                  terra reclamabat, quietum et liberum nobis dimisit.
                Legitime quoque nobis in communi capitulo pepigit et per manum regiam se
                  scrvaturum concessit quod si aliquis de hospitibus suis, sive de servis sive de
                  liberis, aliquid in terra vel in nemore reclamaverit, nullo modo eum contra nos
                  manutenebit ni quandiu rationi et juditio nostro adquiescere voluerint, neque
                  aliquam servorum suorum pest eorum decessum in terra vel in nemore requiret
                  successionem.
                Quasdam vero consuetudines, que vulgo oblite vocantur, quas
                  prenominatus Herbertus et predecessores sui feodales a decano
                    Sancte Crucis ab antiquo tenuerant in villis que
                    Hurmetum, Musnetum,
                    Aerisvilla vocantur, absque heredum suorum reclamatione
                  et calumpnia nobis omnino quietas dimisit et totum feodum istum in manu decani
                  refutavit tali tenore, uti singulis annis 


